PL 50, col. 1250

Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne

sensibus manet? Nemo est, ut puto, cui non
illius viri gratia major occurrat, quam possit opulentissima
cujuslibet proferre facundia. Quia ergo,
ut Scriptura loquitur, memoria justorum cum laudibus
semper est [(Prov. X, 7)] , nec potest quisquam
meritorum illustrium viros non cum laude memorare,
proferam, ut facultas datur, aliqua ex his quae
de illo dilectionis vestrae corda meditantur. Adjuvabunt
utique sensus vestri conatus meos; et
quidquid sermoni meo expedire difficile est, vestra
sibi pectora propriis cogitationibus eloquentur.
3.
Scriptum est: Sapientia in exitu canitur; hoc
est dicere: Sapientis conversatio in conversationis
fine laudatur. Unde et in alio loco: Ne laudes
hominem in vita sua. Et iterum: Ante mortem ne

laudes quemquam [(Eccli. XI, 30)]
; ac si dicat:
Lauda post mortem; in viventis enim laudibus et
laudato locus vanae exsultationis offertur, et laudatori
nota assentationis affigitur. Multis modis autem
utile est laudare defunctum: primum quia dum
abest cui gratificari laudatione possimus, necesse
est ut ad largitorem gratiae laus tota referatur;
deinde, quia sola virtutis admiratio residet, ubi
suspicio assentationis aufertur. Defuncti itaque
laus in sancta fidelium congregatione prolata plena
est aedificationis, vacua jactantiae. Merita quoque
in hoc ejus qui laudatur accrescunt, quod plures
sua laude proficiunt. Nec verebor ne nimis forsitan
favorabiliter de meo loqui credar, quia praeter
quam nihil non inferius dici suis virtutibus potest,

nemo est qui illum non suum computet, suum senserit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.