PL 50, col. 1251
Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne
suumque crediderit. Non tamen ego ingenii
fiducia, neque fretus eloquio ad attingendam tanti
viri vitam manum mitto: quam si quis priscae eloquentiae
auctor attingeret, non solum facundia non
ornaret, sed victus materiae mole succumberet.
Vester me amor provocat, vester affectus de illo
aliquid loquendi fiduciam subministrat. Animabitur,
ut credimus, ipsius meritis sermo quamvis tepentis
ingenii; et quod jacet verbis elevabitur rebus;
et effusa in illum charitate vestrorum pectorum domicilio
condietur.
CAPUT PRIMUM. Consularis Honorati nobilitas. Baptizatur adolescens.
4.
Est illud notum omnibus oratoriae disciplinae,
quorum laudandam receperint vitam, patriam prius
et originem praedicare; ut quod in propriis virtutibus
deest, in patrum gloria praecessisse videatur. Nos
autem omnes in Christo unum sumus; et fastigium
nobilitatis est inter Dei filios computari, nec addere
nobis quidquam ad dignitatem terrenae originis decus,
nisi contemptu suo, potest. Nemo est in coelestibus
gloriosior, quam qui repulso patrum stemmate
elegit sola Christi paternitate censeri. Praetermitto
itaque commemorare avita illius saecularium honorum
insignia, et quod concupiscibile ac pene summum
habet mundus, usque ad consulatus provectam
familiae suae nobilitatem, majore generositate pectoris
fastiditam. Nec placuisse illum sibi de supervacuis
suorum honoribus, qui per amorem veritatis
jam suos non optabat.
5.
Ad illud potius meus sermo festinat, qua fide
baptismum in adolescentiae annis proprio concupierit
arbitratu, quam maturo consilio sanus mortem expaverit;
qualiter ante baptismum vita cariturum se
esse prospexerit; qua siti vitam suam desideraverit
renovari; quam dulcis ei infantia; quam modesta
pueritia; quam gravis adolescentia fuerit; quam omnes
etiam aetatum gradus gratia semper et virtute
transcenderit, majorque se semper inventus sit, ut
prorsus divino quodam paedagogio educatum putes.
Eruditur sine aliqua suorum instantia. Servat, juvante
Deo, baptismum praeter ullam hominum sollicitudinem;
et, quod his majus est, recenti adhuc et
illibato nitore fontis sine admonitore convertitur.
Sine admonitore, dixi; et ubi illud quod patria obstabat,
quod obluctabatur pater, quod propinquitas
tota renitebatur? Intraverat enim gratia sua omnium
sensus; et cum eum sibi Christus assumeret,
certatim in suis omnibus mundus tenebat. Alios dulcedo
ipsius obligaverat; alios collegii blandimenta
devinxerant; alios in variis juvenum exercitiis admiratio
saecularium virtutum tenebat. Quot illi vitae