PL 50, col. 1252

Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne

prioris gratiae fuerant, tot a conversione vinculis retrahebatur.
Commune quoddam familiae decus proripi
omnes timebant. Et vere quis umquam illum
habitus non quasi proprium accepit? Quos aliquando
amictus non ornavit? Itaque velut splendidissimam
gemmam et commune omnium decus eripi
sibi simul patria, simul familiares, simul parentes
putabant; neque enim immutanda haec omnia et reformanda
in melius, ut vidimus, sed quasi moritura
esse credebant. Et inde illud erat quod quia omnia,
quae adorsus erat, strenue eum pater agere perspexerat,
a baptismate quamdiu potuit, avertit, timens
ne totus, sicut consecutum est, religionis amore raperetur.
Invaluit tamen desiderium et amor Christi,
et baptismum discussis patris dissimulationibus, pueritia

fidelis invasit. Ita enim se adhuc catechumenus
inter prima fidei rudimenta formaverat, lasciviam
pro reverentia accipiendi quandoque baptismatis
respuens, clericos ut patres honorans, et puerili interdum
censu pauperem juvans. Quidquid habere adhuc
illa aetas, et plus utique pro novitate habendi
amare poterat, miseratione prodigus offerebat: jam
tunc in parvo praemeditans cuncta contemnere, et
sua simul universa largiri.
6.
His itaque et talibus exercitiis ad baptismum
se catechumeni fides robusta proripuit. Hinc jam
providus pater, et terrenae pietatis suspicione sollicitus,
variis eum oblectationibus provocare, studiis
juventutis illicere, diversis mundi vanitatibus irretire,
et quasi in collegium cum filio adolescente juvenescere;

venatibus et ludorum varietatibus occupare,
et tota, ad subjugandam illam aetatem, saeculi
hujus dulcedine armari. Nec immerito eum saecularis
pater proripi timebat, quem inter reliquos ornatissimos
juvenes velut unicum complectebatur.
7.
Verum illi major inter haec omnia erat custodiendi
baptismatis cura. Fastidiebat adolescens, quo
grandaevus oblectabatur pater, tali se semper adhortatione
compellans: Delectat haec vita, sed decipit.
Alia in ecclesiis praecepta recitantur; alia in auribus
meis mandata sonuerunt: illic modestia, et continentia,
et quies, et pudor traditur; hic effrenata
luxuria nutritur. Ibi pietas viget; hic exercitatio corporalis.
Illic ad aeternum regnum Christus invitat;
hic diabolus ad temporale sollicitat. Omne quod in

mundo est, vanitas est et concupiscentia oculorum,
et mundus transit et concupiscentia ejus; qui autem
fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, sicut et ille
manet in aeternum. Festinemus ergo erui ab his laqueis,
dum adhuc minus tenemur. Difficile diu ligata
solvuntur. Facilius est tenera evellere quam
robusta succidere. In monte salvam fac animam tuam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.