PL 50, col. 1260
Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne
tamquam suum pectus excolere; innovare gaudia,
et ad Christi semper desiderium tamquam primo conversionis
die inardescere.
19.
Hinc illud erat quod omnis congregatio illa
divinae cupida servitutis, ad nomen ipsius ex diversa
terrarum parte collecta, tam moribus quam linguis
dissona, in illius amorem conspirabat. Omnes dominum,
omnes patrem vocabant, in illo sibi patriam,
propinquos, et omnia simul reddita computantes.
Didicerant omnes, ipso sibi compatiente, dolores illius
suos computare, ut non immerito egregius et in
Christo beatissimus vir Salvianus presbyter charorum
suorum unus in scriptis suis dixerit, quod sicut
coeli faciem pro sua sol aut obscuritate, aut serenitate
mutaret, ita congregatio illa coelum sitiens et
coelestibus studiis mancipata ab ipso vel nubila, vel
serenitatem mentium, quasi peculiari in Christo Sole,
susciperet, ipsoque et afflicto afflictaretur, et respirante
revalesceret. Hinc illa erat, et adhuc orationibus
suis permanet diffusa in monasterio suo sancti
Spiritus gratia, tanti doctoris et exemplo et admonitione
firmata in variis charismatum donis, in
humilitate et mansuetudine, in charitate non ficta,
et una capitis gloria in diversitate membrorum.
20.
Magna illi inter haec in advenas et hospites
cura. Quis enim illum aliquando praeteriret? Quis non
quamlibet prosperam navigationem, quoslibet suaves
ventos mox per tanti viri desiderium, commodi sui
contemptor abrupit? aut si insulam tenere non licuit,
violentum secundae navigationis obsequium, acerbissimam
tempestatem computavit. Nemo illuc non festinus
accessit; nemo illic moras suas sensit; nemo
illinc non securissimus solvit, prosequente ipso amore,
sumptibus, votis, et tunc primum agnitos tamquam
dudum suos emittente. In squalore eremi delicias
conspectu suo ministrabat, cum tanto omnes
gaudio et amore suscipiens, tamquam exspectasset:
aderat praeterea munificentiae animo par substantia,
pari fide ministrata. Nam qui libenter audierat: Vende
omnia tua, et da pauperibus, et veni, sequere me [(Matth. XIX, 21)]
;
huic libentissime unusquisque, si
quid misericordiae animo devoverat, dispensandum
ingerebat; securus illi sua cuncta committens, cujus
in relinquendis omnibus secutus fuerat exemplum.
Hinc ad eum frequens ille ex diversarum regionum