PL 50, col. 1261

Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne

vastitate concursus. Et vere is ille erat qui, non
ut parcus dispensator aut timidus, respectu sibi
creditae et crescentis quotidie congregationis aliqua
tribueret, plura servaret. Sed quid quotidie in alieno
non faceret, quod in suo semel fecerat? Hoc est,
nihil sibi, nihil suis praeter praesentium dierum victum
et vestitum reservabat.
21.
Exhausta est aliquando dispensationis substantia,
fides numquam. Quadam enim vice cum unum
jam ex multis millibus aureum nummum proflua
ad munificentiam arca retineret, hunc ipsum, etiam
in multarum rerum defectu, constantissime praetereunti
pauperi dedit, et me atque aliis astantibus
dixit: Certum est jam appropinquare qui deferat, si
non habet munificentia nostra quod proferat. Vix trium

aut quatuor horarum spatium, die fluente, transierat,
et continuo qui verbis suis fidem faceret, occurrit.
O felix munificentia, cui fides ministravit! O felix
fides, cui munificentia numquam moram fecit! Et
vere quantum fides sua suppeditabat, dispensare
sua tantum manu non occurrit. Plurimos multis locis
probatissimos viros habuit, quorum semper manibus,
quod sibi deferebatur, expenderet. Sic unius dispensatoris
gratia, dispensatores multos habebat, et fides
sua, quasi communis quidam fons, et dantibus et
accipientibus plurimis profluebat. Nullius angustiae
ad ipsum pervenerunt, quae ultra ipsum protenderentur,
aut non in ipso metam reperirent.
22.
Hinc jam ad illum certatim, ut putabat, aut
certe ut optabat, latentem undique litterarum officia

perlata sunt, quibus ille quam novis affectibus variata
reddebat, quam gravia, quam blanda, quam
dulcia! Unde pulcherrime splendidus mundo, splendidior
Christo aemulus virtutis suae beatus Eucherius
cum ab eremo in tabulis, ut assolet, cera illitis,
in proxima ab ipso degens insula, litteras ejus suscepisset: Mel,
inquit, suum ceris reddidisti. Quis itaque
non beatum se, beatam domum, beata scrinia sua
credidit, in parvo ex ore ipsius munere magna benedictione
ditatus? Et sane tantum in scriptis illius
salis, tantum dulcedinis erat, ut non scriniis aut armariis,
sed arca pectoris condi mererentur. Inde est
quod plurimi ea inscripta sensibus ferunt, et libentissime
ad testimonium amoris sui proferunt. Denique
quis umquam tantum sibi amicorum praesentibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.