PL 50, col. 1264
Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne
affixit? Quis illud desiderium suscitavit, ut orbatis
his quibus a Domino apud eremum indultus erat,
vobis nasceretur? Ille utique qui cuncta dispensat;
ille qui eum et patriae suae, quamdiu congruum videbat,
indulsit, et per maria et per terras ad utilitatem
videntium hanc tantam cultoris sui gratiam
circumegit.
26.
In summa ex illo brevi quo vobis inductus est
tempore, facile metiri datur, quid plus de illo in his,
quid minus dixero. Vidistis enim, dilectissimi, illam
sollicitudinis vigilantiam, illud disciplinae studium,
illas pietatis lacrymas, illam jugem ac perpetuam
mentis serenitatem, cujus testimonium vultus immutabilis
erat. Audistis quoque os illud congruens
vitae, in quo erat consentanea puritas pectoris,
sermonis luculentia. Vidistis illam latitudinem charitatis,
quae tanta in illo fuit, ut non immerito de illo
sanctus idem, cujus proximam sententiam protuli,
dixerit: quod si arbitrio suo charitas ipsa exprimenda
esset, in vultum Honorati potissimum pingi
debere videretur. Quis itaque illum umquam sufficienter
vidisse sibi visus est? Cui non loco omnium
affectuum fuit? Quis ita blandimentum cum severitate
conjunxit? Quis ita mixtam hilaritate disciplinam
propinavit? Quem non cum ipsius gaudio, qui corrigebatur,
correxit? Quando laetitia illius quidquam
lasciviae redolens? Quando tristitia non salubris?
Quando gemitus, nisi de peccati alieni moerore descendens?
Quis eum non auctiorem invenit quam prius
viderat? Semper in summitate virtutum positus,
semper quo crescere posset invenit.
27.
Jam vero sub exhortatione ipsius, quis anxius
non dolorem suum sprevit? Quis feris moribus non
insaniam suam exsecratus est? Quis arrogans non
plusquam omnes superbiam ipse suam abominatus
est? Quis lascivus luxuriam non detestatus est? Et
quid plura? Omnibus omnia, ut Apostolus ait, factus [(I Cor. II, 22)]
,
communis omnium medicina erat.
Nullam pene gratiam non in se tam plenam habuit,
ut ipsam specialiter excolere et possidere tamquam
unicam putaretur. In nullo vitae ordine non ita viguit,
ut ipsi specialiter aptus videretur.
28.
Denique ut primum Ecclesiae hujus Arelatensis
regimen accepit, prima ei cura concordiae fuit,
et praecipuus labor fraternitatem calentibus adhuc