PL 50, col. 1265

Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne

de assumendo episcopo studiis dissidentem mutuo
amore connectere. Tamquam probatus Israelis agitator,
probe noverat non facile quidquam discordantibus
imperari. Studebat praeterea amore potius regere
quam terrore dominari: ut voluntaria magis
quam coacta correctio hunc quoque subditis adjiceret
ornatum, ne ad officium suum compulsi viderentur.
Confestim itaque exclusa discordia illi, quae est omnium
virtutum mater, charitati locum praebuit. Floruit
igitur sub ipso Christi Ecclesia, sicuti monasterium
ante floruerat. Crevit gratiis, decrevit metallis;
ingressa videlicet disciplina, domo sua tamquam
domo Dominica mammona iniquitatis exclusit; et
quae otiosae diu congestae fuerant, dignis tandem usibus
deputavit; dudum defunctis thesauros suos misit:

iterumque, qui obtulerant, oblationum suarum refrigeria
senserunt. Hoc solum quod ministerio suo sufficiens
erat reservavit. Sed si exegisset usus, nec
ministerio, ut reor, pepercisset. Alieni temporis vota
dispensationem suam fecit.
CAPUT VII. Honorati morbus obitus, sepultura.--Sancti in coelo pro mortalibus orant.
29.
Operari etiam inter extrema non destitit. Multos
in lectulo suo verbi dispensatione ditavit. Sed
quamdiu illum lectus tenuit, cui superare etiam vicinas
morti lassitudines jam in consuetudinem venerat?
Ultimum, doloribus jam reluctantibus, Epiphaniorum
die in ecclesia sermonem habuit: nesciens
umquam colluctante cum infirmitatibus fide,

dolori magis corporis quam spiritus fervori acquiescere,
servivit desideriis vestris supra suas vires. Non
illum siquidem aliqua extrinsecus superveniens aegritudo,
non subitus febrium aestus absorbuit; sed diu
dilata infirmitas, nimio dudum propositi rigore contracta,
et adhuc remissioni parum acquiescendo ingravescens,
octavo eum vel nono die a solemnitate
praedicta, paulatim attenuando confecit. Vix quatriduo
tamen nobis suam in officiis charitatis deditis
praesentiam denegavit, timens utique ne suos vicinia
transitus sui contristaret. Nulli umquam gravis inter
gravissimas aegritudines fuit. Nulli, ut assolet, ullum
infirmitates suae horrorem intulerunt. Et quidem hoc
ordine illud sancti Spiritus habitaculum conquievit.
30.
Caeterum impollutae illius mentis vigorem incredibile

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.