PL 50, col. 1266
Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne
est quam integrum usque in extrema servaverit.
Ac primum semper uberrime consolatus
est suos, ac nihil magis timuit quam ne diutina desperatione
conficerentur; intelligens pene facilius
ferri extrema quam dubia. Abstersit semper sermone
condito circumstantium lacrymas, quas tamen quo
magis abstersit irritavit. Inde graviorem suo dolore
nostrum computabat. Non facile quisquam tam forti
pectore inter quaelibet aspera et dura toleratu, nec
optavit aliquando mortem nec expavit. Nam is quem
vivere inter quaelibet gravia in Christi servitute non
piguit, ad novam vitam per communem illam novae
vitae januam transire non timuit. Praemeditata enim
illi ultima hominum necessitas, non repentina advenerat.
Itaque sub ipso jam finis aspectu, tamquam
emigraret, tamquam valediceret, ne quid imperfectum
derelinqueret, ne quid minus plene quam
proposuerat ordinaret, interrogare singulos nostrum,
et ad suggerendum, si quid memoriam suam subterfugisset,
hortari. Omnia interim subscriptione firmare,
et parcentes nos fatigationi suae ad omnia quae
agenda erant cogere; cogere autem blando illo, sicut
semper, imperio.
31.
Quadam autem vice cum comprimere lacrymarum
mearum tempestatem et abrumpere rivos
fletuum laborarem: Quid, inquit, fles? inevitabilem
humani generis necessitatem? Imparatum ergo te invenire
meus transitus debuit, cum me non invenerit imparatum?
Cumque ego impedita singultibus utcumque
poteram verbis ipsius verba subnecterem, quod
jam non destitutionem meam dolerem, quippe qui
mihi orationum suarum patrocinia numquam defutura
confiderem, quin et post transitum suum validiora
praesumerem, uno me dolorum suorum vulnere
et difficilium inter extrema luctaminum graviter affligi. Et quid ego,
inquit, minimus omnium fero ad ea
quae sanctorum plurimi in supremis suis acerbissima
pertulerunt? Et commemoratis aliquot, adjecit, quod
credo alicubi legerat: Magni, inquit, viri multa patiuntur,
et ut alios pati doceant, nati sunt in exemplum.
32.
Confluentibus autem ad se potestatibus, praefecto
et praefectoriis viris, quam ferventia sub mortali
jam frigore mandata deprompsit, ab ipso exitu
suo sumens acerrimum exhortationis exordium. Et
dignum plane erat ut qui vitae semper exempla praebuerat,