PL 50, col. 1267

Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne

etiam mortem suam in exemplum advocaret. Videtis,
inquit, quam fragile habitemus hospitium.
Quolibet vivendo ascenderimus, illinc morte detrahemur.
Ab hac necessitate neminem honores, nullum
thesauri redimunt. Haec justis et injustis, haec potentibus
et humilibus communis est. Magnas Christo debemus
gratias, qui morte et resurrectione propria mortem
nostram spe resurrectionis animavit, aeternam
vitam offerens, discusso aeternae mortis horrore. Sic
ergo vitam agite, ne vitae extrema timeatis; et hoc quod
mortem appellamus, quasi commigrationem exspectate.
Mors poena non est, si non ad supplicia deducit. Dura
quidem est carnis animaeque divulsio; sed multo durius
in gehennae flammis erit carnis animaeque consortium;
nisi in omni vita generositatem suam spiritus recognoscens,

bellum corpori, et corporalibus vitiis certamen
indixerit, et felici discretus a carnis colluvione divortio,
aeternae paci impollutam servet utramque substantiam,
illic feliciter copulandam, ubi exultabunt
sancti in gloria et laetabuntur in cubilibus suis, hoc
est in corporibus tamquam in receptaculis suis; cum
ea quae justitiae dedicaverant membra socialia, tamquam
consueta hospitia recognoscent. Hoc itaque
agite: hanc vobis Honoratus vester haereditatem relinquit:
supremo halitu suo ad haereditatem vos regni coelestis
invitat: Nullus nimium mundi hujus amore teneatur.
Optimum est ut voluntate fastidias, quo te vides
necessitate cariturum. Nemo opibus diffluat, nullus pecuniae
inserviat, neminem vana divitiarum pompa corrumpat.
Scelus est pretium salutis in materiam perditionis

assumere, et illo capi quemquam, quo redimi
potest. Plus interea vultu, plus oculis, plus emicante
in coelum sensu monebat. Impar est quidem ignito
sermoni suo sermo referentis; sed non minus imparia
spiritui suo verba erant monentis. Tali itaque
exhortatione et insolito quodam motu oratione
profusa, inusitatum quoddam munus benedictionis
impendit.
33.
Deficiente membrorum ministerio, nova semper
mentis gratia pullulabat. Ordinatis itaque omnibus
(neque enim multa in actibus suis minus plena
restabant), cum omnes charos suos mente percurreret,
quantos nominatim proferre lassitudo non vetuit,
missa per eos qui astabant salutatione ditavit.
Mihi vero in aurem, Excusa, inquit, sancto illi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.