PL 50, col. 587

Epistolae et decreta (Sixtus III), J. P. Migne

circa illos agere, qui erga Deum impie se gerere
cessaverint. Unde recipiantur qui voluerint ad rectam
viam reverti. De quibus multa loqui opus non
est, cum haec pauca sufficiant. Sciant enim ecclesiarum
ab ipsis occupatarum curam fore, si non
ipsi sibi consuluerint, et ea ipsa quae nos, sentire
voluerint.
5.
De Joanne autem Antiochiae haec definimus debere
servari, quae in litteris ante missis praescripta
sunt, ut noverit futurum se unum catholicorum, si
cuncta per synodum eversa subvertens, ostenderit
se ipsum catholicum sacerdotem. Retine fortiter igitur,
cum quae a synodo, tum quae a nobis definita
sunt, frater dilectissime. Remittit enim frater contumelias
quae ei utiles sunt coram communi Domino.

Hujusmodi enim contumelia victoria est. Unde aequo
animo tulit omnium aculeorum plagas; neque illa
eum contristarunt de quibus nunc laetatur, memor
quod certaverit propter coronam. Novit enim qualia
maneant praemia eos qui talia vicerunt. Exsultet
de triumphi hujusmodi societate omnis qui reversus
fuerit, et animo in eamdem sententiam conspirarit.
6.
Haec vero ad vicinorum fratrum notitiam volo
mitti per pietatem tuam, ut discant in re tanta etsi
olim cuncta plenissime definita fuerint, non cessare
aut segnem esse tamen apostolicam sedem, neque
enim permittit nos quietos esse ab ejusmodi curis
omnium Ecclesiarum sollicitudo.

Litteras ei mittit testes ordinationis suae, cui ipsum in legatis interfuisse gavisus est. De Joanne Antiocheno
caeterisque Nestorii consortibus quid decretum sit, significat.
XYSTI III PAPAE AD CYRILLUM.
1.
Laetatus sum in iis quae per epistolam a sanctitate
tua indicata sunt mihi de sanctis et coepiscopis
meis, quos brevis usus et congressio quales quantique
essent ostendit. Et forsan minus litteris quas
de eis scripsisti credidissemus, nisi earum testimonium
vicisset sibi ipsi attestans hominum praesentia.
Vidimus vere Domini sacerdotes; vidimus viros plenos
gratia spiritali, quae in primis ab ipso conceditur
Deo. Sed et ipsos gratiores nobis Dei circa nos
judicium effecit. Illos enim praesentes habuit nostra
ordinatio. Et in cunctis quae sacerdotem perficiunt
ornati, ipsam nobis praesentiam exhibuerunt sanctitatis
tuae, quam non sine multo merito, fraterno affectu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.