PL 50, col. 640

Commonitoria (Vincentius Lirinensis), J. P. Migne

In inglese: The Commonitory of Vincent of Lérins, For the Antiquity and Universality of the Catholic Faith Against the Profane Novelties of All Heresies 2 · The Commonitory of Vincent of Lérins, For the Antiquity and Universality of the Catholic Faith Against the Profane Novelties of All Heresies 3

fidem suam, Domino adjuvante, deberet: primùm scilicet
divinae legis auctoritate, tum deinde Ecclesiae catholicae
traditione. Hic forsitan requirat aliquis: Cum
sit perfectus Scripturarum Canon, sibique ad omnia
satis superque sufficiat, quid opus est ut ei Ecclesiasticae
intelligentiae jungatur auctoritas? Quia videlice
Scripturam sacram pro ipsa sua altitudine non uno
eodemque sensu universi accipiunt, sed ejusdem eloquia
aliter atque aliter alius atque alius interpretatur;
ut pene quot homines sunt, tot illinc sententiae erui
posse videantur. Aliter namque illam Novatianus, aliter
Sabellius, aliter Donatus exponit, aliter Arius, Eunomius,
Macedonius; aliter Photinus, Apollinaris,
Priscillianus, aliter Jovinianus, Pelagius, Caelestius;
aliter postremo Nestorius. Atque idcirco multùm necesse
est, propter tantos tam varii erroris anfractus,
ut propheticae et apostolicae interpretationis linea secundum
Ecclesiastici et Catholici sensus normam dirigatur.
In ipsa item Catholica Ecclesia magnopere curandum
est ut id teneamus quod ubique, quod semper,
quod ab omnibus creditum est. Hoc est etenim vere
proprieque catholicum, quod ipsa vis nominis ratioque
declarat, quae omnia fere universaliter comprehendit.
Sed hoc ita demum fiet, si sequamur universitatem,
antiquitatem, consensionem. Sequemur autem universitatem
hoc modo, si hanc unam fidem veram esse
fateamur quam tota per orbem terrarum confitetur
Ecclesia; antiquitatem vero ita, si ab his sensibus
nullatenùs recedamus quos sanctos majores ac patres
nostros celebrasse manifestum est: consensionem
quoque itidem, si, in ipsa vetustate, omnium vel certe
pene omnium sacerdotum pariter et magistrorum definitiones
sententiasque sectemur.
III.
Quid igitur tunc faciet Christianus catholicus,
si se aliqua Ecclesiae particula ab universalis fidei communione
praeciderit? Quid utique nisi ut pestifero corruptoque
membro sanitatem universi corporis anteponat?
Quid si novella aliqua contagio non jam portiunculam
tantum, sed totam pariter Ecclesiam commaculare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.