PL 50, col. 667
Commonitoria (Vincentius Lirinensis), J. P. Migne
In inglese: The Commonitory of Vincent of Lérins, For the Antiquity and Universality of the Catholic Faith Against the Profane Novelties of All Heresies 22 · The Commonitory of Vincent of Lérins, For the Antiquity and Universality of the Catholic Faith Against the Profane Novelties of All Heresies 21 · The Commonitory of Vincent of Lérins, For the Antiquity and Universality of the Catholic Faith Against the Profane Novelties of All Heresies 23
Quid promittentes exciderunt, nisi novam nescio quam
ignoratamque doctrinam? Audias etenim quosdam
ipsorum dicere: Venite, o insipientes et miseri, qui
vulgo Catholici vocitamini, et discite fidem veram,
quam praeter nos nullus intelligit, quae multis ante seculis
latuit, nuper vero revelata et ostensa est; sed
discite furtìm atque secretìm: delectabit enim vos. Et
item: Cum didiceritis, latenter docete; ne mundus
audiat, nec Ecclesia sciat: paucis namque concessum
est tanti mysterii capere secretum. Nonne haec verba
sunt illius meretricis quae apud Salomonis Proverbia
vocat ad se praetereuntes viam qui dirigunt iter suum? Qui est,
inquit, vestrum insipientissimus, divertat ad me.
Inopes autem sensu exhortatur dicens: Panes occultos
libenter attingite, et aquam dulcem furtim bibite. Quid
deinde? At ille, inquit, nescit quoniam terrigenae apud
eam pereunt, Prov. 9. Qui sunt isti terrigenae? Exponat
Apostolus: Qui circa fidem, inquit, exciderunt, 2
Tim. 2.
XXII.
Sed operae pretium est totum ipsum Apostoli
capitulum diligentius pertractare. O Timothee, inquit, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates.
O!
Exclamatio ista et praescientiae est pariter et charitatis.
Praevidebat enim futuros, quos etiam praedolebat,
errores. Quis est hodie Timotheus nisi vel generaliter
universa Ecclesia, vel specialiter totum corpus Praepositorum,
qui integram divini cultûs scientiam vel habere
ipsi debent vel aliis infundere? Quid est, depositum
custodi? Custodi, inquit, propter fures, propter
inimicos, ne dormientibus hominibus, superseminent
zizania super illud tritici bonum semen quod seminaverat
filius hominis in agro suo, Depositum, inquit, custodi.
Quid est depositum? id est, quod tibi creditum
est, non quod a te inventum; quod accepisti, non quod
excogitasti; rem non ingenii, sed doctrinae, non usurpationis
privatae, sed publicae traditionis; rem ad te
perductam, non a te prolatam: in qua non auctor debes
esse, sed custos; non institutor, sed sectator; non
ducens, sed sequens. Depositum, inquit, custodi; catholicae
fidei talentum inviolatum illibatumque conserva.
Quod tibi creditum, hoc penes te maneat, hoc a te tradatur.
Aurum accepisti, aurum redde: nolo mihi pro
aliis alia subjicias: nolo pro auro aut impudenter
plumbum aut fraudulenter aeramenta supponas: nolo
auri speciem, sed naturam plane. O Timothee, O Sacerdos,
O Tractator, O Doctor, si te divinum munus
idoneum fecerit, ingenio, exercitatione, doctrina, esto
spiritalis tabernaculi Beseleel, pretiosas divi dogmatis
gemmas exsculpe, fideliter coapta, adorna sapienter,
adjice splendorem, gratiam, venustatem. Intelligatur, te
exponente illustrius, quod ante obscurius credebatur.
Per te posteritas intellectum gratuletur quod ante vetustas
non intellectum venerabatur. Eadem tamen
quae didicisti doce, ut cum dicas nove, non dicas nova.
XXIII.
Sed forsitan dicit aliquis: Nullusne ergo in
Ecclesiâ Christi profectus habebitur Religionis? Habeatur
plane, et maximus. Nam quis ille est tam invidus
hominibus, tàm exosus Deo, qui istud prohibere
conetur? Sed ita tamen ut verè profectus sit ille fidei,