PL 50, col. 728
Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
mysteria, aenigmatibus retectis. Corpus ergo Scripturae
sacrae, sicut traditur, in littera sive historia:
est anima in morali sensu, qui tropicus dicitur; spiritus
in superiore intellectu, qui anagoge appellatur.
Quam triplicem Scripturarum regulam convenienter
observat confessio sanctae Trinitatis, sanctificans nos
per omnia, ut integer spiritus noster, et anima et corpus
sine querela in adventum Domini nostri Jesu
Christi judiciumque servetur [(I Thess. V, 24)]
. Sapientia
autem mundi hujus philosophiam suam in tres
partes divisit, physicam, ethicam, logicam, id est,
naturalem, moralem, rationalem. Sed naturalem
illam pertinentem ad causas naturae, quae universa
continet; moralem, quae respiciat ad mores; rationalem
vero quae de sublimioribus disputans, Deum
omnium patrem esse confirmet. Quam tripartitam
doctrinae disputationem non adeo abhorret illa nostrorum
in disputatione distinctio, qua docti quique
hanc coelestem Scripturarum philosophiam secundum
historiam, secundum tropologiam, secundum
anagogen disserendam putarunt. Quapropter historia
veritatem nobis factorum ac fidem relationis inculcat.
Tropologia ad vitae emendationem mysticos intellectus
refert. Anagoge ad sacratiora coelestium
figurarum secreta perducit. Sunt etiam qui allegoriam
in hoc scientiae genere quarto in loco adjiciendam
putent, quam gestorum narrationem, futurorum umbram
praetulisse confirment. Haec vero ipsa ut subjectis
plenius manifestentur exemplis, coelum est
secundum historiam hoc quod intuemur, secundum
tropologiam vita coelestis; aquae secundum allegoriam
baptismus, secundum anagogen angeli, unde
est illud: Et aquae quae super coelos sunt laudent nomen
Domini [(Ps. CXLVIII, 4)]
. Omnis autem disciplina
nostrae religionis ex illo duplicis scientiae fonte manavit:
cujus primam practicen, secundam theoricen
vocaverunt, id est actualem, et contemplativam.
Unam, quae actualem vitam morum emendatione
consummet; aliam, quae in contemplatione coelestium
et divinarum Scripturarum disputatione versetur.
Ergo actualis scientia in diversa studia diffunditur,
contemplativa in duas derivatur partes, id est
in historica disputatione, et spiritalis intelligentiae
interpretatione consistit. Sed his nunc remotis, formulas
intelligentiae spiritalis quas spopondimus proponamus,