PL 50, col. 727

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

Formulas spiritalis intelligentiae Latinorum nominum
componendas, tibique mittendas pro studio
paternae erga te sollicitudinis existimavi, quibus
perceptis, in omnia scripta divina facillime ac intellectum
reliquorum sensus intenderetur. Nam cum
littera occidat, spiritus autem vivificet [(II Cor. III, 6)] ,
necesse est ad illa spiritalium interiora sermonum
spiritu vivificante penetrari. Universam porro Scripturam
tam veteris Instrumenti quam novi, ad intellectum
allegoricum esse sumendum, admonet nos vel
illud quod in veteri Testamento legimus: Aperiam
in parabolis os meum, loquar in aenigmate antiqua [(Ps. LXXVII, 2)]
.
Vel illud quod item in novo Testamento
scribitur: Haec omnia locutus est Jesus in parabolis
ad turbas, et sine parabolis non loquebatur

eis [(Marc. IV, 16)]
. Nec mirandum quod sermo divinus,
prophetarum apostolorumque ore prolatus, ab
usitato illo hominibus scribendi modo multum recesserit,
facilia in promptu habens, magna in interioribus
suis continens; quia et revera fuit congruum
ut sacra Deo dicta a caeteris scripturis, sicut merito,
ita et specie, discernerentur, ne illa coelestium arcanorum
dignitas passim atque indiscrete cunctis
patesceret, sanctumque canibus, et margaritas porcis
exponeret [(Matth. VII, 6)] ; et consecrata vasa templi involuta
promiscuus populus ferret nec videret [(Num. IV, 15, 20)]
,
et ut vere ad illius columbae deargentatae [(Ps. LXVII, 14)]
modum, cujus posteriora in
specie auri splendentis irradiant, scripturae divinae
prima quaeque argento fulgerent, et auro occultiora

rutilarent. Recte itaque procuratum est ut eloquiorum
illa castitas a promiscuis cunctorum oculis abdito
suo quasi quodam velamine pudicitiae contegeretur;
ac divina optime dispensatione provisum est
ut scripta ipsa ita contegerentur, coelestibus obumbrata
mysteriis, sicut secreto ipsa sua suo divinitas
operiebatur. Igitur cum in libris sanctis oculi Domini,
os Domini, uterus Domini, manus, pedes Domini,
arma etiam Domini scripta reperiantur, longeque
absit a catholica Ecclesiarum fide Deum corpore
determinari, qui sit invisibilis, incomprehensibilis,
incommutabilis et infinitus, requirendum est qualiter
ista per Spiritum sanctum figurali expositione
reserentur. Hic enim inveniuntur illa Dominici interiora
templi [(Ezech. XL)]
; hic illa sancta sanctorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.