PL 50, col. 684
Commonitoria (Vincentius Lirinensis), J. P. Migne
In inglese: The Commonitory of Vincent of Lérins, For the Antiquity and Universality of the Catholic Faith Against the Profane Novelties of All Heresies 32 · The Commonitory of Vincent of Lérins, For the Antiquity and Universality of the Catholic Faith Against the Profane Novelties of All Heresies 33
illustrat, alteram decessoris sui beatae memoriae
Papae Coelestini, quam hìc quoque interponere
necessarium judicavimus. Ait itaque sanctus Papa Xis
tus in Epistola quam de causa Nestorii Antiocheno
misit Episcopo: Ergo, inquit, quia, sicut ait Apostolus,
fides una est, quae evidenter obtinuit, dicenda credamus
et tenenda dicamus. Quae sunt tandem illa credenda et
dicenda? Sequitur, et ait: Nihil ultra, inquit, liceat
novitati, quia nihil addi convenit vetustati. Perspicua
majorum fides et credulitas nulla coeni permixtione turbetur.
Omnino apostolice: ut majorum credulitatem
perspicuitatis lumine ornaret, novitias vero profanitates
coeni permixtione describeret. Sed et sanctus
Papa Coelestinus pari modo eademque sententia. Ait
enim in Epistola quam Gallorum sacerdotibus misit,
arguens eorum conniventiam quod antiquam fidem
silentio destituentes, profanas novitates exsurgere
paterentur: Merito, inquit, causa nos respicit, si silentio
foveamus errorem. Ergo corripiantur hujusmodi; non
sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Hic aliquis
fortasse addubitet quinam sint illi quos habere
prohibeat liberum pro voluntate sermonem, vetustatis
praedicatores, an novitatis adinventores. Ipse dicat,
dubitationem legentium ipse dissolvat. Sequitur enim: Desinat,
inquit, si ita res est (id est, si ita est ut apud
me quidam urbes et provincias vestras criminantur,
quod eas quibusdam novitatibus consentire noxia dissimulatione
faciatis), desinat itaque, inquit, si ita res
est, incessere novitas vetustatem. Ergo haec fuit beati
Coelestini beata sententia, ut non vetustas cessaret
obruere novitatem, sed potius novitas desineret incessere
vetustatem.
XXXIII.
Quibus apostolicisque catholicis decretis
quisquis refragatur, insultet primum omnium necesse
est memoriae sancti Coelestini, qui statuit ut desineret
incessere novitas vetustatem, deinde irrideat definita
sancti Xysti, qui censuit ne ultra quicquam liceat novitati,
quia nihil addi convenit vetustati, sed et beati
Cyrilli statuta contemnat, qui venerandi Capreoli zelum
magna praedicatione laudavit quod antiqua fidei dogmata
confirmari cuperet, novitia vero adinventa damnari,
Ephesinam quoque synodum, id est, totius pene
Orientis sanctorum Episcoporum judicata proculcet,
quibus divinitus placuit nihil aliud posteris credendum
decernere nisi quod sacrata sibique in Christo consentiens