PL 50, col. 683

Commonitoria (Vincentius Lirinensis), J. P. Migne

In inglese: The Commonitory of Vincent of Lérins, For the Antiquity and Universality of the Catholic Faith Against the Profane Novelties of All Heresies 31 · The Commonitory of Vincent of Lérins, For the Antiquity and Universality of the Catholic Faith Against the Profane Novelties of All Heresies 32

nihil sibi penitus adrogarent, sed omnimodis
praecaverent ne aliquid posteris traderent quod ipsi a
patribus non accepissent, et non solum in praesenti
rem bene disponerent, verum etiam post futuris exempla
praeberent ut et ipsi scilicet sacratae vetustatis
dogmata colerent, profanae vero novitatis adinventa
damnarent. Invecti etiam sumus in Nestorii sceleratam
praesumptionem, quod sacram Scripturam se primum
et solum intelligere, et omnes eos ignorasse
jactaret, quicumque antè se, magisterii munere praediti,
divina eloquia tractavissent, universos scilicet
sacerdotes, universos confessores et martyres, quorum
alii explanassent Dei legem, alii verò explanantibus
consensissent vel credidissent, totam postremo
etiam nunc errare et semper errasse adseveraret Ecclesiam,
quae, ut ipsi videbatur, ignaros erroneosque
doctores et secuta esset et sequeretur.
XXXII.
Quae omnia licet cumulate abundeque sufficerent
ad profanas quasque novitates obruendas
et exstinguendas, tamen ne quid deesse tantae plenitudini
videretur, ad extremum adjecimus geminam
Apostolicae Sedis auctoritatem, unam scilicet sancti
Papae Sixti qui nunc Romanam Ecclesiam venerandus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.