PL 50, col. 730

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

Excelsior coelo est, et quid facies? profundior abysso,
et unde cognoscis? longior est terra mensura ejus, et
latior mari
[(Job XI, 8)]
: qui enim coelum et terram
implet, proculdubio nullus est locus ab ejus essentia
absens. Super omnia quippe est regendo atque
imperando; subtus omnia est sustinendo atque portando,
non pondere laboris, sed infatigabili virtute:
quoniam nulla creatura ab eo condita per se subsistere
valet, nisi ab eo sustentetur, qui eam creavit.
Extra omnia, sed non exclusus.
Immutabilis est, quia ab eo quod est mutari omnino
non potest, ipso dicente per Malachiam prophetam, Ego Dominus et non mutor
[(Malach. III, 6)]
.
Ideo Deus immutabilis dicitur, quia animae ejus,
ira, furor, poenitentia, oblivio, recordatio, et alia

his similia non accidunt. Simplex enim natura est,
et immutabilis et imperturbata. Neque aliud est
ipse et aliud quod habet, sed ipsum est quod habet
et quod est.
Immortalis, quia mori nullo modo potest, Apostolo
testante ac dicente: Qui solus habet immortalitatem,
lucem habitans inaccessibilem, quem nullus
hominum vidit, nec videri potest [(I Tim. VI, 16)]
.
Ubicumque autem sacra Scriptura sparsim per divinos
libros in Deo motus animae seu humana membra
describit, id est, caput, capillos, oculos, palpebras,
aures et caetera membra sive motus animae,
id est, iram, furorem, oblivionem, poenitentiam,
recordationem, et alia his similia, non carnaliter
juxta historiam a recte intelligentibus scienda sunt,

sicut a Judaeis et plerisque haereticis carnaliter sapientibus,
qui Deum corporeum atque localem opinantur,
sed spiritualia omnia de eo intelligenda et
confitenda sunt. Si quis Deo humana membra seu
motus animae more humano inesse credit, proculdubio
idola fabricat in corde suo.
Igitur, ut dictum est, figuraliter in Deo caput esse
legimus, ipsam essentiam divinitatis ejus, quae praecedit,
et cui omnia sunt subjecta intelligere debemus [(I Cor. XI, 3)] .
Capillos vero capitis ejus sanctos angelos, seu
virtuosos electos typice accipi oportet; de quo in
sacramento libri Danielis scriptum est: Aspiciebam
donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit.
Vestimentum ejus quasi nix candidum, et capilli capitis

ejus quasi lana munda [(Dan. VII, 9)]
: hoc enim
significat per vestimenta candida Dei, quod et per
capillos capitis ejus, sanctos videlicet angelos et
multitudinem sanctorum dealbatorum. Vel certe
ideo capilli lanae mundae comparantur, ut per hoc
Antiquus dierum credatur esse.
Oculos dicitur Deus habere, pro eo quod omnia
videt, et nihil eum latet, in cujus conspectu, ut ait
Apostolus, nulla creatura invisibilis est: omnia enim
nuda et aperta sunt oculis ejus [(Heb. IV, 13)]
. Aliter
vero respectus gratiae ejus intelliguntur: ut est
illud in psalmo, Oculi Domini super justos [(Ps.
XXXIII, 16)]
. Item aliter, Oculi Domini praecepta ejus,
per quae nobis lumen scientiae subministratur, accipiuntur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.