PL 50, col. 731

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

ut est illud in psalmo, Praeceptum Domini
lucidum illuminans oculos [(Ps. XVIII, 9)]
.
Palpebrae Domini occulta et incomprehensibilia
judicia ejus, sive spiritualis in divinis libris ejus locutio
innuitur. De quibus occultis et incomprehensibilibus
sacramentis atque judiciis in psalmo: Palpebrae
ejus interrogant filios hominum [(Ps. X, 5)]
, id
est, probant.
Aures habere dicitur Deus, propterea quod omnia
audit, et nihil eum in silentio latet: de quo in libro
Sapientiae scriptum, Auris coeli audit omnia, et tumultus
murmurationum non abscondetur [(Sap. I, 10)]
.
Nares Dei est inspiratio ejus in corda fidelium:
ut illud in libro Regum: Ascendit fumus de naribus
ejus [(II Reg. XXII, 9)]
, id est, lacrymosa compunctio

poenitentium inspiratio ejus.
Facies Dei cognitio est divinitatis ejus ad omnes:
de qua cognitione in psalmis scriptum est: Ostende
nobis faciem tuam, et salvi erimus [(Ps. LXXIX, 4)]
, hoc
est, dona nobis cognitionem tuam, quam cognitionem
per Filium hominis hominibus innotuit: ipso
dicente in Evangelio, Nemo novit Patrem nisi Filius,
et cui voluerit Filius revelare [(Matth. XI, 27)]
. Aliter
vero facies Dei significat invisibilem essentiam divinitatis
Filii Dei; de qua ipse Dominus ad Mosen
per angelum respondens ait: Posteriora mea videbis,
faciem autem meam videre non poteris [(Exod. XXXIII,
23)]
; ac si diceret, divinitatem autem meam videre
non poteris.
Os Dei Filius Patris, id est, Christus Dominus;

pro quo Isaias propheta ex persona Judaeorum effatus
est: Quia os ejus ad iracundiam provocavimus [(Isai. I, 20)]
.
Aliter vero os ejus sermo ejus sive
jussio accipitur; de quo sermone Domini praedictus
propheta ait: Os Domini locutum est hoc.
Verbum Dei Filius Dei Patris, per quem omnia
facta sunt; de quo in psalmo, Verbo Domini coeli firmati
sunt [(Ps. XXXII, 6)]
. Et alibi: Misit Verbum
suum, et sanavit eos [(Ps. CVI, 26)]
. Et in Evangelio
secundum Joannem, In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I, 1)]
.
Lingua Dei mystice significat Spiritum sanctum,
per quem Deus Pater secretum suum manifestavit
hominibus; unde in psalmo: Lingua mea calamus

scribentis [(Ps. XLIV, 2)]
.
Labia Dei mystice utriusque testamenti consonantia
intelliguntur: de quibus duobus testamentis in
Proverbiis scriptum est: In judicio non erravit os
ejus [(Prov. XVI, 10)]
.
Brachia Dei Patris Filius ejus et Spiritus sanctus
intelliguntur; sicut est illud in Isaia: Et brachia mea
populos judicabunt [(Isai. LI, 5)]
. Brachium Dei singulariter
Filius accipitur: de quo Jeremias ad ipsum
ait: Et nunc Dominus Deus qui eduxisti populum
tuum de terra Aegypti in manu forti, in brachio extento [(Jer. XXXII, 21)]
.
Idcirco autem Filius Dei Patris
brachium dicitur, quia creatura electa ab ipso
continetur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.