PL 50, col. 732
Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
Dextera Dei Patris unigenitus Filius accipitur; de
quo in psalmo ex persona hominis assumpti: Dextera,
inquit, Domini fecit virtutem [(Ps. CXVII, 16)]
.
Aliter vero Domini dextera gloriam signat Patris et
aeternam beatitudinem; de quo in psalmo ex persona
Patris ad Filium. Sede a dextris meis [(Psalm.
CIX, 1)]
. Dicitur autem et dextera Dei omnis electa
creatura in coelo et in terra; sicut per sinistram ejus
intelligitur reproba creatura, id est, daemones et
impii omnes, qui ad laevam positi aeterna supplicia
sustinebunt [(Matth. XXV, 33)] .
Manus Dei Patris Filius ejus accipitur, pro eo
quod per ipsum facta sunt omnia: sicut est illud in
Isaia. Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt omnia [(Isai. LXVI, 2)]
.
Aliter vero manus Dei ejus potestas
intelligitur de qua potestate in Jeremiae libro
prophetae: Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu
mea, domus Israel [(Jer. XVIII, 6)]
. Item manus
Domini flagellum accipitur; de cujus percussione in
Sophonia propheta scriptum est: Extendam manum
meam super Judam et super habitantes Israel, et disperdam
de loco hoc reliquias Baal [(Soph. I, 4)]
, etc.,
pro qua Domini percussione beatus Job de semetipso
ait: Manus Domini tetigit me [(Job. XIX, 21)]
.
Digitus Dei singulariter Spiritus sanctus accipitur,
a quo Spiritu sancto, lex duabus in tabulis lapideis
in monte Sinai scripta narratur [(Exod. XXXII. 16)]
.
Ipse scripsit qui scribenda dictavit, id est Spiritus
sanctus. De quo Dominus in Evangelio: Si ego, inquit, in digito Dei ejicio daemonia
[(Luc. XI, 20)]
. Sicut
enim digitus cum manu vel brachio, manus vero
vel brachium cum corpore unum sunt in natura, ita
Pater, et Filius, et Spiritus sanctus tres quidem
personae sunt, una autem substantia divinitatis.
Digiti Dei pluraliter sancti intelliguntur prophetae,
per quos Spiritus sanctus libros legis ac prophetarum
sua inspiratione describit; de quibus in psalmo
scriptum est: Videbo coelos opera digitorum tuorum [(Ps. VIII, 4)]
:
per coelos enim libros legis ac
prophetarum, per digitos vero sanctos, ut dictum
est, prophetas, mystice insinuari certum est.
Imago Dei Patris invisibilis, unigenitus Filius ejus
est: de quo Apostolus: Imago Dei invisibilis [(Col. I,
15)]
. Aliter namque est imago Dei Patris in Filio
suo, quem non aliunde, sed ex semetipso, hoc est,
ex substantia sua per omnia sibi similem genuit et
aequalem. Aliter vero anima hominis, quam non
ex se, id est, de sua substantia, sicut plerique haeretici
opinati sunt, genuit, sed ex nihilo creavit. Sicut
aliter imago est cujuslibet regis in filio ejus
quem ex semetipso sibi similem genuit, id est, homo
hominem. Aliter vero in annullo ejus, sicut in cera
imago ejus impressa, quae non est quod et ipsa:
sicut filius qui naturaliter hoc est quod et pater.
Cor Dei Patris arcanum sapientiae ejus mystice
innuit, ex quo Verbum, id est, Filium suum impassibiliter
genuit sine initio; ipso dicente per prophetam: Eructavit cor meum verbum bonum
[(Ps. XLIV,
2)]