PL 50, col. 733

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

Alas habere dicitur Deus, pro eo quod more avis
electos suos tamquam pullos sub se colligit et fovet,
et ab insidiis diaboli et malorum hominum protegit.
Unde propheta ait, Sub umbra alarum protege
me [(Ps. XVI, 8)]
.
Scapulas habere dicitur Deus, quia infirma membra
Ecclesiae, quasi in scapulis suis portat. De quo
in psalmo: Scapulis suis obumbrabit tibi [(Ps. XC, 4)]
.
Venter secreta origo substantiae ejus accipitur.
Unde in psalmo: Ex utero ante lucem genui te [(Ps.
CIX, 3)]
. Aliter: Uterus ejus incomprehensibilia judicia
ejus, quae rimari nequeunt, mystice insinuantur;
de quo occulto judicio ejus in libro beati Job
scriptum est: De cujus utero egressa est glacies, et
gelu de coelo quis genuit [(Job XXXVIII, 29)]
?
Posteriora Filii Dei incarnatio accipitur; de qua
posteriori parte Filius in monte Sinai ad Mosen, per
angelum loquens ait: Posteriora mea videbis, faciem
autem meam videre non potes [(Exod. XXXIII, 23)]
.
Pedes Dei stabilimentum virtutis ejus, eo quod
ubique praesens, et universa illi sunt subjecta; ipso
dicente per Isaiam: Coelum mihi sedes est, terra autem
scabellum pedum meorum [(Isai. LXVI, 1)]
. Aliter
pedes Filii Dei incarnatio intelligitur, quae divinitati
subjecta est tamquam capiti pedes. Sicut per caput
divinitas, ita per pedes humanitas ejus exprimitur:
de qua humanitate in Exodo scriptum est: Videre
Dominum Jesum: hic est Moses et Aaron, Nadab et
Abiu, et septuaginta de senioribus sub pedibus quasi
lapides sapphiri, et quasi coelum cum serenum est
[(Exod. XXIV, 10)] .
Sicut autem per lapidem sapphirum
coelestes creaturas, vel sanctos angelos, ita per
coelum serenum, sanctam Ecclesiam electorum ex
hominibus assumptam signaliter demonstrare voluit,
super quas duas creaturas homo assumptus Filius
Dei in perpetuum regnat: de quo in psalmo, omnia,
inquit, subjecisti sub pedibus eorum [(Ps. VIII,
8)]
. Aliter autem pedes Domini, id est, Jesu Christi
significant sanctos praedicatores, de quibus in Deuteronomio
scriptum est: Qui appropinquant pedibus
ejus, accipient de doctrina ejus [(Deut. XXXIII, 3)]
.
Vestimentum Filii Dei aliquando caro ejus quae
a divinitate assumpta est a divinis libris figuraliter
accipitur, de quo indumento carnis Isaias vaticinans
ait: Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus

de Bosra [(Isai. LXIII, 1)]
? Rursus vestimentum ejusdem
Domini sancta accipitur Ecclesia, quae per fidem
et dilectionem ei conjuncta est: de quo in psalmo
scriptum est: Dominus regnavit, decorem induit [(Ps.
XCII, 1)]
. Et in alio psalmo ad ipsum Dominum: Confessionem
et decorem induisti, amictus lumine sicut
vestimento [(Ps. CIII, 2)]
.
Pallium Christi jam dicta Ecclesia intelligitur, de
quo in libro Genesi scriptum est: Lavit in vino stolam
suam [(Gen. XLIX, 11)]
, hoc est, in sanguine passionis
carnem suam, et in sanguine uvae pallium
suum, id est, Ecclesiam suam.
Calciamenta Domini Jesu Christi mystice signant
incarnationem ejus, quam ex mortalitate humani

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.