PL 50, col. 734

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

generis assumere dignatus est. De qua incarnatione
sua ipse per prophetam in psalmo ait: In Idumaeam
extendam calceum meum [(Ps. LIX, 10)]
, id est, in
plebem gentilium manifestabo incarnationem meam.
Gressus adventus Filii Dei in mundum, et regressio
ejus ad Patrem: de quibus psalmus ait: Visi
sunt gressus tui, Deus, gressus Dei mei, Regis mei
qui est in sancto [(Ps. LXVII, 25)]
. De coelo venit in
uterum Virginis, de utero vero nascendo positus in
praesepio [(Luc. II, 7)]
. Postquam omnia implevit, pro
quibus a Patre missus venerat, appensus est in ligno
crucis; de cruce autem depositus [(Act. XIII, 29)] ,
secundum corpus sepultus est, secundum vero animam
ad inferna descendit; tertia autem die per potentiam
suae divinitatis carnem suam de sepulcro

suscitavit, et post diem resurrectionis suae quadragesimam videntibus Apostolis ascendit in coelum, et
sedet ad dexteram Patris
[(Act. I, 9; Marc. XVI, 19)]
,
id est, in gloria sua: sunt enim gressus Filii Dei,
iste est descensus et ascensus ejus, qui frequenter
in Scripturis sacris legitur.
Ascendere dicitur Deus, cum Filius carnem ex
nobis assumptam in coelum veluti captivam duxit captivitatem [(Ps. LXVII, 19)]
,
quia naturam humani generis,
quae diabolo in mundo captivo retinebatur,
assumens secum in coelum, ubi numquam antea fuerat,
tamquam captivam deportavit.
Abscondere Deus faciem legitur [(Deut. XXXII, 20)] ,
cum quibusdam eorum ex gentibus culpis, cognitionem
suam abscondit, sicut in populo Judaeorum

nunc impletum esse videmus, quia negantes Filium
Dei, scientiam veri Dei ita perdiderunt, ut similes
forent gentibus, quae Dominum non noverunt.
Ostendere dicitur Deus faciem suam [(Ps. LXXIX,
4)] , cum respectu gratiae suae, quibus vult, scilicet
electis suis seipsum in corda eorum occulta inspiratione
insinuat, et ad diligendum se amorem suum
infundit.
Sedere dicitur non corporaliter humano more,
sed potentialiter super omnem creaturam rationabiliter
praesidere: ut est illud in psalmo: Regnavit
Dominus super omnes gentes, Deus sedet super sedem
sanctam suam [(Ps. XLVI, 9)]
. Sedere etiam Deus dicitur super Cherubin
[(Ps. XCVIII, 1)]
. qui interpretatur
multitudo seu plenitudo scientiae, per quod significantur

sancti angeli sive mentes spiritualium virorum, in
quibus Deus invisibiliter praesidet et regnat. In illis
enim sedet qui scientia ejus et dilectione pleni
sunt. In Proverbiis quippe Salomonis scriptum est, Anima ejus sedes sapientiae; sapientia vero Dei Patris
Christus est
[(I Cor. I, 24)]
, qui in animis sanctorum
dicitur sedere.
Descendere Deus in mundum dicitur quando aliquid
novum quod antea non fuerat in creatura humana
operatur, sicut Filius Dei descendisse narratur,
quando veram carnem ex Maria virgine propter
redemptionem nostram suscepit, et verus homo fieri
dignatus est, non amittendo quod erat, sed assumendo
quod non erat. De cujus descensione, id est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.