PL 50, col. 735

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

incarnatione in psalmo scriptum est: Et inclinavit
coelos et descendit, et caligo sub pedibus ejus [(Ps. XVII,
10)]
. Coelos inclinavit, qui ante adventum suum praenuntios
angelos sive prophetas misit, quod ejus adventum
hominibus annuntiarent. Caligo sub pedibus
ejus fuit, quia impii homines ob suam malitiam
incarnationem ejus agnoscere non potuerunt, sed
neque adhuc possunt.
Stare dicitur Deus cum nos infirmos, id est, suam
creaturam ad poenitentiam et conversionem patienter
sustinet, ut est illud in Habacuc propheta: Stetit
et mensus est terram, et dissolvit [(Habac. III, 6)]
: id
est, stetit ad superveniendum, et dissolvit credentes
in se a vinculis peccatorum.
Transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam

hominum, in quibus ante per fidem credebatur,
postea subrepente perfidia, vel quolibet delicto ab
eis recedit, et ad alios transit, quemadmodum de
Judaeis ad gentes, de haereticis ad catholicos, seu
de quibuslibet irreligiosis ad religiosos.
Recedere dicitur Deus et ad alios transire, quod
non localiter aut visibiliter, sed invisibiliter occultoque
judicio ac justo facere aliquid consuevit.
Ambulare dicitur Deus, non de loco ad locum
transeundo, quia impium est ita credere, sed ambulatio
ejus in cordibus sanctorum delectatio, sicut
scriptum est: Et inhabitabo in eis, et ambulabo, et ero
illorum Deus [(II Cor. VI, 16)]
. Vel certe ambulare
Dei est in sanctis praedicatoribus suis de loco ad
locum transire.
Loqui Dei invisibiliter sine sono vocis vel quolibet
strepitu occulte mentibus sanctorum voluntatem
suam atque rectum intellectum inspirare, seu futura,
sicut in sanctis prophetis revelare. Quae locutio Dei,
ut quidam volunt, tribus modis accipitur. Primo
namque modo per subjectam creaturam, sicut ad
Mosen in rubo apparuit [(Exod. III, 2)]
. Vel sicut ad Abraham
[(Gen. XVIII)]
atque Jacob [(Gen. XXXII, 24)]
,
et caeteris sanctis, quibus in angelis apparere dignatus
est. Secundo vero modo in somnis, sicut Jacob [(Gen. XXVIII, 12)]
et Zachariae prophetae [(Zach. IV, 1)]
et Joseph sponso Mariae [(Matt. I, 20)]
, et sanctis aliis,
quibus secretum suum revelare voluit. Tertio autem
modo neque per creaturam visibilem neque hominem,
sed occulta tantum inspiratione invisibiliter

corda suorum tangendo loquentes efficit, quemadmodum
in libris prophetarum scriptum est, cum ipsi
prophetae subito afflati spiritu divino exclamabant, haec dicit Dominus
[(Isai. VII, 7)]
.
Videre Dei est acta bona approbare, sicut est illud
in Genesi: Vidit Deus cuncta quae fecerat et erant
valde bona [(Gen. I, 31)]
, id est, intelligentibus bona
demonstravit. Aliter, Videre Dei est mala hominum
sciendo reprobare, sicut est illud in Isaia propheta, Et vidit Deus, et malum apparuit in oculis ejus
[(Isai.
LIX, 15)]
. Item aliter videre Dei est, nos videntes
facere, ut est illud in psalmo, Proba me, Deus, et
scito cor meum [(Ps. CXXXVIII, 23)]
, et caetera: et vide
si via iniquitatis in me est. Modus iste locutionis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.