PL 50, col. 736

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

etiam in libro B. Job similiter reperitur, ubi de
sapientia Dei Patris per quam plurima insignia
locutus est, de Patre adjecit, Tunc vidit illam et enarravit,
et investigavit, et praeparavit [(Job XX, 27)]
; id
est, videntes fecit, et praedicantes, et investigantes,
atque aliis annuntiantes.
Cognoscere Dei, est cognoscentes facere, sicut ait
ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Dominum [(Gen. XXII, 12)]
.
Neque enim in tempore novit, qui
omnia scit antequam fiant. Sed cognoscere dicitur
Deus cognoscentes facere; ut quod prius de se quales
essent incogniti erant, per ejus interrogationem probatione
sibimetipsi manifesti fierent. Tale est illud
in lege Moysi de populo Israelitico, Ut tentem, inquit, eos, utrum custodiant mandata mea, an non
(Exod.

XVI, 4).
Nescire Dei, est quosdam reprobos reprobare,
sicut est illud in Evangelio, Nescio vos unde sitis;
recedite a me qui operaris iniquitatem [(Luc. XIII, 27)]
.
Zelare dicitur Deus, cum creaturam suam quam
non vult perire, saepe castigat, corripit, atque flagellat,
et flagellando ad se reducit. Vel zelare dicitur
Deus, cum nullum peccatum impunitum vult relinquere.
Justus est enim, et ideo omnis injustitia exsecrabilis
est illi, quam, ut dictum est, nullo modo impunitam
patitur.
Irasci dicitur Deus, non animi motu, vel qualibet
perturbatione, quae illi omnino accidere non potest:
sed creaturae delinquenti, id est, hominibus impiis,
et peccatoribus, justam dicitur inferre ultionem, hoc

est, reddere illis quod merentur: et haec ultio divina,
furor ejus dicitur [(Ps. VI, 1)] .
Poenitere dicitur Deus, non quod more hominum
pro transactis operibus scilicet poeniteat; qui enim
novit antequam fiant, pro perpetratis actibus poenitere
non potest, sed poenitentia Dei, statuta mutare,
et quod prius aliter fuerat, in aliud mutare, id est,
aut de bonis exigentibus culpis in malum, sicut de
Saul legitur poenituisse Dominum, quod constituisset
eum regem [(I Reg. XV, 12)]
; vel sicut nunc videmus
in populo Judaeorum actum, qui cum esset populus
Dei, ob impietatem suam facti sunt synagoga Satanae [(Apoc. II, 9)]
.
De malo vero in bonum, sicut accidit
in populo gentium, qui ante non populus Dei, nunc
autem per Christi gratiam, populus Dei factus est
[(Rom. IX, 26)] .
Hoc quippe modo occulto Dei judicio, Judas proditor de apostolatus gradu lapsus
[(Act. I, 18)]
,
inferni baratro demersus est. Latro vero prius crimen
rapacitatis operans, de cruce ad paradisum translatus
est [(Luc. XXIII, 43)] . Hanc quoque mutationem
de bono ad melius, ut dictum est; sive de bono ad
malum, seu de malo ad bonum, quae occulto Dei
judicio, ac justo, per severitatem justitiae suae, sive
per misericordiam ejus fiat, poenitentiam Dei dicimus:
quod expressius in libro Jeremiae scriptum est [(Jer. XVIII, 8)] .
Non poenitere Dei, statuta nullo modo mutare, ut
est illud in psalmo: Juravit Deus, et non poenituit eum;
id est, Pater ad Filium: Tu es Sacerdos in aeternum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.