PL 50, col. 752
Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
versantur. In Job: Quis dimittet onagrum liberum [(Job XXXIX, 5)]
?
Potest et populus ille Judaeorum
onager dici, quia sequitur in eodem libro: Et vincula
ejus quis solvit vincula utique praeceptorum.
Hinnulus, Christus, aut sancti, pro gratiarum varietate.
In Salomone: Similis es tu, fratruelis meus, damulae,
aut hinnulo cervorum [(Cant. II, 9)]
. Dama, idem
quod supra. Lepus, timens Deum. In psalmo: Petra
refugium leporibus et erinaciis [(Ps. CIII, 18)]
. Erinacius,
idem quod supra: et erinacii gens invalida, qui fecerunt
in petris domos sibi.
Vulpes, haereticus vel diabolus, vel peccator callidus.
In Evangelio: Ite, dicite vulpi illi [(Luc. XIII, 32)]
.
Animal, homo carnalis. In Apostolo: Animalis autem
homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II,
14). Jumentum, intellectu vel eloquio carens, interdum
obedientes. In psalmo: Ut jumentum factus sum
apud te [(Ps. LXXII, 73)]
, interdum luxuriosi, ut illud: Computruerunt jumenta in stercore suo
[(Joel. IV, 17)]
.
Equus, vir sanctus. In Abacuc: Qui ascendens super
equos tuos [(Abac. III, 8)]
. Et in malam partem: Fallax
equus ad salutem [(Ps. XXXII, 1)]
, irrationalis quisque.
In psalmo: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus
non est intellectus [(Ps. XXXI, 9)]
. Asinus, corpus humanum,
vel populus gentilium. In Evangelio: Et
adduxerunt ad Jesum asinam et pullum ejus, et eum
desuper sedere fecerunt [(Matth. XXI, 7)]
. Asinorum
nomine stultorum pigritia significatur, dum Moyses
testatur. Non arabis in bove simul et asino [(Deut. XXII,
10)]
, hoc est, in praedicatione non conjungas prudentem
cum fatuo: simplicitas enim fidelium hoc nomine
exprimitur, quam Christus regendo et praesidendo
ad Hierusalem, id est, visionem pacis deducit.
Unde dicitur: Agnovit et asinus praesepe domini sui [(Isai. I, 3)]
:
rursus asino designatur immoderata petulantium
luxuria, ut propheta: Quorum carnes sunt
ut carnes asinorum [(Ezech. XXIII, 20)]
.
Asina, caro vel plebs carens Dei notitia. In Evangelio,
idem quod supra. Camelus, divites rebus
saeculi onusti, vel moribus distorti. In Evangelio: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam
divitem intrare in regna coelorum
[(Matth. XIX, 24)]
.
Cameli nomine etiam ipse Dominus significatur, ut: Liquantes culicem: camelum autem deglutientes
[(Matth.
XXIII, 24)]
: hoc in loco Dominus aperte designatur,
qui sponte humiliatus, infirmitatis nostrae onera sustulit,
et acum punctionis, angustiasque foraminis in
dolore suae passionis. Culex susurrando vulnerat,
camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat:
liquaverunt ergo Judaei culicem, quia seditiosum
latronem dimitti petierunt: camelum autem
glutierunt, quia eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis
onera sponte descenderat, exstinguere clamando
conati sunt. Tauri, principes populorum. In
psalmo: Tauri pingues obsederunt me [(Ps. XXI, 13)]
.
Boves, apostoli, qui suscepto jugo Christi, Evangelii
vomere mundum exaraverunt. In psalmo: Offeram tibi boves cum hircis
[(Ps. LXV, 15)]
. Boves
etiam stultorum vecordiam significant, ut recte per