PL 50, col. 829
Passio Agaunensium martyrum (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
se circa Octodorum itinere fessus tenebat: ubi cum
ei per nuntios delatum esset legionem hanc adversus
mandata regia rebellem in Acaunensibus angustiis
substitisse, in furorem instinctu indignationis exarsit.
Sed mihi priusquam reliqua commemorem, situs
loci ejus relationi inserendus videtur.
III.
Acaunus sexaginta ferme millibus a Genavensi
urbe abest, quatuordecim vero millibus distat a capite
Lemanni lacus, quem influit Rhodanus. Locus
ipse jam inter Alpina juga in valle situs est: ad quem
pergentibus difficili transitu asperum atque arctum
iter panditur. Infestus namque Rhodanus saxosi montis
radicibus vix pervium viantibus aggerem relinquit.
Evictis transmissisque angustiarum faucibus,
subito nec exiguus inter montium rupes campus aperitur.
In hoc legio sancta consederat. Igitur, sicut
supra diximus, cognito Maximianus Thebaeorum
responso, praecipiti ira fervidus, ob neglecta imperia,
decimum quemque ex eadem legione gladio feriri
jubet, quo facilius caeteri regiis praeceptis territi
metu cederent: redintegratisque mandatis, edicit ut
reliqui in persecutionem Christianorum cogantur.
Ubi vero ad Thebaeos denuntiatio iterata pervenit,
cognitumque ab eis est injungi sibi rursum exsecutiones
profanas, vociferatio passim ac tumultus in
castris exoritur affirmantium numquam se ulli in haec
tam sacrilega ministeria cessuros; idolorum profana
semper detestaturos, sacrae et divinae religionis
cultui instituros; unum se aeternitatis Deum colere;
extrema experiri satius esse quam adversus Christianam
fidem venire. His deinde compertis, Maximianus
omni bellua cruentior, rursus ad ingenii sui
saevitiam redit, atque imperat ut iterum decimus eorum
morti detur, et caeteri nihilominus ad haec quae
spreverant compellerentur. Quibus jussis denuo in
castra perlatis, segregatus est atque percussus qui
decimus sorte obvenerat; reliqua vero se militum
multitudo mutuo sermone instigabat ut in tam praeclaro
opere persisterent.
IV.
Incitamentum tamen maximum fidei in illo
tempore penes sanctum Mauricium fuit, primicerium
tunc, sicut traditur, legionis ejus, qui cum
Exsuperio, ut in exercitu appellant, campiductore, et
Candido senatore militum, accendebat, exhortando
singulos et monendo fidem; commilitonum etiam
martyrum exempla ingerens, pro sacramento Christi,
pro divinis legibus, si ita necessitas ferret, omnibus
moriendum suadebat, sequendosque admonebat socios
illos et contubernales suos qui jam in coelum