PL 50, col. 830
Passio Agaunensium martyrum (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
praecesserant. Flagrabat enim jam tunc in beatissimis
viris martyrii gloriosus ardor. His itaque primoribus
suis atque auctoribus animati, Maximiano
insania adhuc aestuanti mandata mittunt, sicut pia,
ita et fortia, quae feruntur fuisse in hunc modum.
Milites sumus, imperator, tui; sed tamen servi, quod
libere confitemur, Dei. Tibi militiam debemus, illi innocentiam;
a te stipendium laboris accepimus, ab illo
vitae exordium sumpsimus. Sequi te imperatorem in hoc
nequaquam possumus, ut auctorem negemus Deum, utique
auctorem nostrum, Dominum, auctorem, velis nolis,
et tuum. Si non ad tam funesta compellimur, ut
hunc offendamus, tibi, ut fecimus hactenus, adhuc parebimus;
sin aliter, illi parebimus potius quam tibi.
Offerimus nostras in quemlibet hostem manus; quas
sanguine innocentium cruentare nefas ducimus. Dexterae
istae pugnare adversum impios atque inimicos sciunt;
laniare pios et cives nesciunt. Meminimus, nos pro civibus
potius quam adversus cives arma sumpsisse. Pugnavimus
semper pro justitia, pro pietate, pro innocentium
salute: haec fuerunt hactenus nobis pretia periculorum.
Pugnavimus pro fide, quam quo pacto conservabimus
tibi, si hanc Deo nostro non exhibemus?
Juravimus primum in sacramenta divina; juravimus
deinde in sacramenta regia: nihil nobis de secundis
credas necesse est, si prima perrumpimus. Christianos
ad poenam per nos requiri jubes. Jam tibi ex hoc alii
requirendi non sunt: habes hic nos confitentes Deum
Patrem auctorem omnium, et Filium ejus JESUM
CHRISTUM DEUM credimus. Vidimus laborum, periculorumque
nostrorum socios, nobis quoque eorum sanguine
aspersis, trucidari ferro; et tamen sanctissimorum
commilitonum mortes, et fratrum funera non flevimus,
non doluimus; sed potius laudavimus, et gaudio prosecuti
sumus, quia digni habiti essent pati pro Domino
Deo eorum. Et nunc non nos vel haec ultima vitae necessitas
in rebellionem coegit: non nos adversum te,
imperator, armavit ipsa saltem, quae fortissima est in
periculis, desperatio. Tenemus ecce arma, et non resistimus:
quia mori quam occidere satis malumus, et
innocentes interire quam noxii vivere peroptamus. Si
quid in nos ultra statueris, si quid adhuc jusseris, si
quid admoveris; ignes, tormenta, ferrum subire parati
sumus. Christianos nos fatemur, persequi Christianos
non possumus.
V.
Cum haec talia Maximianus audisset, obstinatosque
in fide Christi cerneret animos eorum, desperans gloriosam
eorum constantiam posse revocari, una sententia
interfici omnes decrevit; et rem confici circumfusis