PL 50, col. 831
Passio Agaunensium martyrum (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
militum agminibus jubet. Qui cum missi ad beatissimam
legionem venissent, stringunt in sanctos impii ferrum,
mori non recusantes vitae amore. Caedebantur itaque
passim gladiis, non reclamantes saltem aut repugnantes;
sed depositis armis cervices persecutoribus praebentes,
et jugulum persecutoribus vel intectum corpus
offerentes. Non vel ipsa suorum multitudine, non
armorum munitione elati sunt, ut ferro conarentur
asserere justitiae causam; sed hoc solum reminiscentes,
se illum confiteri, qui nec reclamando ad occisionem
ductus est, et tamquam agnus non aperuit os
suum: ipsi quoque tamquam grex Dominicarum
ovium, laniari se tamquam ab irruentibus lupis passi
sunt. Operta est terra illic procumbentibus in mortem
corporibus piorum, fluxeruntque pretiosi sanguinis
rivi. Quae umquam rabies absque bello tantam
humanorum corporum stragem dedit? quae feritas
ex sententia sua tot simul perire vel reos jussit?
Ne justi punirentur, multitudo non obtinuit, cum
inultum esse soleat, quod multitudo delinquit. Hac
igitur crudelitate immanissimi tyranni confectus est
ille sanctorum populus, qui contempsit rem praesentium
ob spem futurorum. Sic interfecta est illa plane
angelica legio, quae, ut credimus, cum illis angelorum
legionibus jam conlaudat semper in coelis Dominum
Deum Sabaoth.
VI.
Victor autem martyr nec legionis ejusdem
fuit, neque miles; sed emeritae jam militiae veteranus.
Hic cum iter agens subito incidisset in hos qui
passim epulabantur laeti martyrum spoliis, atque ab
his ad convescendum invitatus, prolatam ab exsultantibus
per ordinem causam cognovisset, ac detestatus
convivas, detestatusque convivium, refugiebat;
requirentibusque ne et ipse forsitan Christianus
esset, Christianum se esse, et semper futurum esse
respondit; ac statim ab irruentibus interfectus; caeterisque
martyribus in eodem loco, sicut morte, ita
etiam honore conjunctus est. Haec nobis tantum de
numero illo martyrum comperta sunt nomina: id est
beatissimorum Mauricii, Exsuperii, Candidi atque
Victoris; caetera vero nobis quidem incognita; sed
in libro vitae scripta sunt. Ex hac eadem legione
fuisse dicuntur etiam illi martyres Ursus et Victor,
quos Salodoro passos fama confirmat. Salodorum