PL 50, col. 832
Passio Agaunensium martyrum (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
vero castrum est supra Arulam flumen, neque
longe a Rheno positum.
VII.
Operae pretium est etiam illud indicare qui
deinde Maximianum trucem tyrannum exitus consecutus
est. Cum dispositis insidiis genero suo Constantino
tunc regnum tenenti mortem moliretur,
deprehenso dolo ejus, apud Massiliam captus, nec
multo post strangulatus, teterrimoque hoc supplicio
affectus, impiam vitam digna morte finivit. At vero
beatissimorum Acaunensium martyrum corpora, post
multos passionis annos, sancto Theodoro ejusdem
loci episcopo revelata traduntur; in quorum honorem
cum exstrueretur basilica, quae vastae adjuncta
rupi, non tantum latere acclinis jacet, quid miraculi
tunc apparuerit nequaquam tacendum putavi. Accidit
ut inter reliquos artifices, qui invitati convenisse
ad illud opus videbantur, quidam adesset faber,
quem adhuc gentilem esse constaret. Hic cum Dominico
die, quo caeteri ad exspectanda diei illius festa
abscesserant, in fabrica solus substitisset, in illo secreto
se subito clara luce manifestantibus sanctis
hic idem faber rapitur, atque ad poenam vel ad supplicia
distenditur; et visibiliter turbam martyrum
cernens, verberatus etiam et increpatus, quod vel die
Dominico ecclesiae solus deesset, vel illud fabricae
opus sanctum suscipere gentilis auderet. Quod adeo
misericorditer a sanctis factum constitit, ut faber ille
consternatus et territus, salutare sibi nomen poposcerit,
statimque Christianus effectus sit.
VIII.
Neque illud in sanctorum miraculis praetermittam,
quod perinde clarum atque omnibus notum
est. Materfamilias Quincii, egregii atque honorati
viri, cum ita paralysi fuisset obstricta, ut ei etiam
pedum usus negaretur, a viro suo, ut Acaunum per
multum itineris spatium deferretur, poposcit. Quo
cum pervenisset sanctorum martyrum basilicae famulantium
manibus illata, pedibus ad diversorium rediit;
ac sanitati de praemortuis restituta membris,
nunc miraculum suum ipsa circumfert. Haec duo
tantum mira passioni sanctorum inserenda credidi.
Caeterum satis multa sunt quae vel in purgatione daemonum,
vel in reliquis curationibus illic per sanctos
suos Domini virtus operatur.