PL 50, col. 987
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
enim ad legem Dei, necessario dicit, Juravi,
et statui custodire mandata tua [(Ps. CXVIII)]
. Sed quid
petunt? Ne facias nobis quidquam mali, sicut et nos
nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet,
sed cum pace dimisimus, auctum benedictione Domini.
Remissionem peccatorum per hoc deposcere videntur,
ne recipiant mala; benedictionem postulant,
non retributionem. Denique vide quid sequitur: Et
fecit illis convivium magnum Isaac, et manducaverunt
et biberunt, et post cibum et potum surgentes juraverunt
sibi mutuo, dimisitque eos Isaac pacifice in locum
suum. Certum est enim quia qui ministrat verbum,
sapientibus et insipientibus debitor est. Quia ergo
hic convivium sapientibus exhibet, idcirco dicitur
quia non parvum, sed magnum convivium fecit. Sequitur, Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac,
annuntiantes ei de puteo quem foderant, atque dicentes,
Invenimus aquam. Unde appellavit eum Abundantiam;
et nomen impositum est urbi Bersabee.
Hoc
significat quod invenerint aquam, et propterea appellatus
sit, puteus Saturitatis; et vocata civitas Bersabee,
hoc est, puteus Saturitatis: licet enim supra
ex verbo juramenti, sive ex septenario ovium numero,
quod Sabee dicitur, asseveremus Bersabee appellatam,
tamen nunc ex eo quod aqua inventa est,
Isaac ad nomen civitatis, quae ita vocabatur, alludens,
declinavit paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum sin
a quo Sabee incipitur, Graecum sigma, id
est, Hebraeum samech, posuit. Alioquin et juxta allegoriae
legem, post tantos puteos in fine virtutum
nequaquam congruit ut Isaac aquam minime reperiret.
Sequitur:
[(Cap. XXVII.--Vers. 1 seqq.)] Senuit autem
Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat.
Vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei,
Fili mi. Qui respondit, Adsum. Cui pater, Vides, inquit,
quod senuerim, et ignorem diem mortis meae. Sume
arma tua, pharetram et arcum, et egredere foras.
Cumque venatu aliquid comprehenderis, fac mihi inde
pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam,
et benedicat tibi anima mea antequam moriar. Plura
sunt quam ut exemplis debeamus docere sanctos viros
et Deo charos ea tantummodo scisse quae eis a
Domino revelata sunt; ignorasse vero quae revelata
eis non fuerunt: sicut et Isaac vir justus et Deo
charus, non illi cui voluit, sed cui noluit deceptus
errore benedixit. Unde non mirum est et Isaac in
sua maxime utilitate nescisse quid faceret, cum magis
eo tempore erraret, quo filium sanguinarium et
deditum voluptati et eum qui postea vellet fratrem
occidere, praetermisso illo qui innocenter habitabat
domi, vellet efferre, et suam magis quam Dei facere
voluntatem. Unde dispensatione divini judicii fit ut
oculis caecaretur; et cum ipse diceret, Vox, vox
Jacob est; manus autem, manus sunt Esau, tamen
intelligeret minorem esse filium, qui benedictione
fratris praerepta restiterat. Unde intelligendum in
hoc factam esse spiritalem admonitionem, ut confirmaret
benedictionem suam in filio minore, cui
potius irascendum fuit, quod fefellerit patrem. Isaac
portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti,
Esau populi prioris et diaboli, Jacob Ecclesiae,
sive Christi. Senectus Isaac consummationem orbis
ostendit; oculi illius qui caligaverunt, fidem defecisse
et periisse de mundo, et religionis lumen antiquum
neglectum esse significant. Quod filius major
vocatur, acceptio legis est Judaeorum; quod escas
ejus atque capturam diligit pater, homines sunt salvati
ab errore, quos per doctrinam justus quisque
venatur. Sermo Dei, benedictionis est repromissio,
et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi
sunt, et verum sabbatum celebraturi. Sequitur:
[(Vers. 5 seqq.)] Quod cum audisset Rebecca, et ille
abiisset in agro ut jussionem patris impleret, dixit filio
suo Jacob, Audivi patrem tuum loquentem cum
Esau fratre tuo et dicentem ei, Affer mihi de venatione