PL 51, col. 109
Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
operetur explanat, nempe non consilio tantum benignoque hortatu docens, suadensque, sed mutans intus mentem,
faciensque insuperabiliter ut velit. Deinde vero demonstrat ante gratiam illam quae velle et operari in nobis operatur,
neminem posse seipsum praeparare ad gratiam, quoniam fides, quae prima datur per quam caetera impetrentur, gratuitum
Dei donum est, neque ante illam quidquam agere homo potest, quo ipsam emereatur, cum omnia etiam probitatis
opera nisi ex semine verae fidei oriantur, peccata sint.
INTER multa suis quae tradidit haeresiarches
(Quod cognoscis), ait, naturam quae bona facta est,
Nullis cum vitiis in quoquam omnino creari,
137 Nec cuiquam primi culpam nocuisse parentis,
Et quoniam tales nascantur nunc quoque, qualis
Ille fuit nostri generis pater ante reatum:
Posse hominem sine peccato decurrere vitam,
Si velit, ut potuit nullo delinquere primus
Libertate sua. Nempe haec damnata fareris
Conciliis, mundique manu. Connectit et illud
Idem auctor, quod lex ita sanctos miserit olim
Coelorum in regnum, sicut nunc gratia mittit.
Hoc quoque judicio sancto scis esse peremptum.
Objectum est aliud ipsum dixisse magistrum:
Quod meritis hominum tribuatur gratia Christi,
Quantum quisque Dei donis se fecerit aptum.
Sed nimis adversum hoc fidei, nimiumque repugnans
Esse videns, dixit se non ita credere, et illos
Damnari dignos quorum mens ista teneret.
Quo cernis, cum judicibus damnantibus ista
Consensisse reum, nec quemquam hoc posse tueri,
Quae tamen ipse suis rursum excoluisse libellis
Detegitur, reprobum in sensum fallendo reversus.
NUNC igitur, quoniam quid nostris displicuisset