PL 51, col. 110

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Ostensum est, quam sana fides sit vestra patescat.
Gratia qua Christi populus sumus, hoc cohibetur
Limite vobiscum, et formam hanc ascribitis illi,
Ut cunctos vocet illa quidem, invitetque; nec ullum
Praeteriens, studeat communem afferre salutem
Omnibus, et totum peccato absolvere mundum.
Sed proprio quemque arbitrio parere vocanti,
Judicioque suo, mota se extendere mente
Ad lucem oblatam, quae se non subtrahat ulli,
Sed cupidus recti juvet, illustretque volentes.
Hinc adjutoris Domini bonitate magistra,
Crescere virtutum studia, ut quod quisque petendum
139 Mandatis didicit, jugi sectetur amore.
Esse autem edoctis istam communiter aequam
Libertatem animis, ut cursum explere beatum
Persistendo queant; finem effectumque petitum
Dante Deo, ingeniis qui numquam desit honestis.
Sed quia non idem est cunctis vigor, et variarum
Illecebris rerum trahitur dispersa voluntas;
Sponte aliquos vitiis succumbere, qui potuissent
A lapsu revocare pedem, stabilesque manere.
JAM quia summatim, ut potuit, sententia vestra
Decursa est: Dic unde probes quod gratia Christi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.