PL 51, col. 116

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Legimus, exoritur secreta cordis in aula,
Nunc amor, aut odium, nunc spes, metus, ira, dolorque:
Nec tamen hos motus scriptor, narrator, et auctor
Insevere animo (quamvis forte hoc quoque vellent);
Sed de perceptis mens judex sponte movetur,
Et pro more suo, quantum se exercuit istis,
Transit in affectum quem confirmaverit ex se,
Illa volendo sequens, istis nolendo resistens.
At vero Omnipotens hominem cum gratia salvat,
Ipsa suum consummat opus; cui tempus agendi
Semper adest quae gesta velit: non moribus illi
Fit mora, non causis anceps suspenditur ullis.
Nec quod sola potest, cura officioque ministri
Exsequitur, famulisve vicem committit agendi.
147 Qui quamvis multa admoveant mandata vocantis;
Pulsant, non intrant animas. Deus ergo sepultos
Suscitat, et solvit peccati compede vinctos.
Ille obscuratis dat cordibus intellectum;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.