PL 51, col. 117
Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
Ille ex injustis justos facit, indit amorem
Quo redametur amans, et amor quem conserit ipse est.
Hunc itaque affectum, quo sumunt mortua vitam,
Quo tenebrae fiunt lumen, quo immunda nitescunt,
Quo stulti sapere incipiunt, aegrique valescunt,
Nemo alii dat, nemo sibi, non littera Legis,
Nec naturalis sapientia, quae semel acta
In praeceps, labi novit, consurgere nescit.
Et licet eximias studeat pollere per artes.
Ingeniumque bonum generosis moribus ornet;
Caeca tamen finem ad mortis per devia currit,
Nec vitae aeternae veros acquirere fructus
De falsa virtute potest, vanamque decoris
Occidui speciem, mortali perdit in aevo.
Omne etenim probitatis opus, nisi semine verae
Exoritur fidei, peccatum est, inque reatum
Vertitur, et sterilis cumulat sibi gloria poenam.
USQUE adeo donum est quod credimus, et data gratis
Gratia, non merita ditat mercede vocatos:
Nec justorum operum discernit facta; sed omnes
Sola ex immundis mundos facit, utque lege item
Lectus amet, non hoc studio, sed munere sumit.
Nam si spectatrix meritorum est gratia, et illis
Se tribuit, quorum est animus purgatior, et quos
Per libertatem arbitrii sibi repperit aptos,
Insontes tantum, justosque assumere solos
Debuit, et veri cupidos, ac recta volentes.
Perversos autem, et scelerum assuetudine turpes