PL 51, col. 119
Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
Ergo voluntatis genitrix, operumque creatrix
Non est ex merito: quoniam quod non fit ab illa,
Non bene fit: QUEM non recto via limite ducit;
Quanto plus graditur, tanto longinquius errat.
Sive igitur meritum, credens exsistere posse
Ante fidem, donas virtutibus impietatis;
Sive illam vis esse tuam, non munere dantis
Sumptam, sed genitam de libertate volendi;
Nullam habet in vobis salvatrix gratia sedem,
Inflato exclusa arbitrio, quod fronte superba
Erigitis, spatio ut gravius majore ruatis.
DIVINORUM operum quod ponitis in redimendis
Principium? Mandata Dei facere ante lavacrum,
Nosse et amare Deum, promissis credere Christi,
151 Quaerere, pulsare, et petere, proprium omnibus esse
Asseritis, qui se studeant aptare vocanti.
Anne ab aquis divina manus renovare receptos
Incipit, et vitae causa est sua cuique voluntas;
Ut merces operum sit gratia judiciumque
De pretio, quo quod donum perhibetur ematur?
An vero auxilium verbo Deus inchoat, et se
Voce ministrorum mundo declarat in omni:
Ut pulsante aures sermone illecta voluntas,
Judicio praecurrat opem, nec gratia jam sit
Gratia; quae legis fungens vice, jure monentis