PL 51, col. 208
De gratia Dei et libero arbitrio voluntatis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
extollunt humani arbitrii libertatem, districto
gladio veritatis, velut cursim transiens amputares.
Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa
in nostrae humilitatis conscientiam retulisti; et
tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque
vidisti, veraciter fidenterque dixisti? Ideo utique quia
praeparatur voluntas a Domino, et ut boni aliquid
agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit
corda filiorum. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi
filii Dei sunt [(Rom. VIII, 14)]
: ut nec nostrum deesse
sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque 274 voluntatis
humanae singulis motibus, magis illius valere non
dubitemus auxilium.
CAPITULUM VI. Alias CAP. IX. Quod omnis sancta cogitatio et motus piae voluntatis ex Deo sit.
Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso
libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium
consilium, omnisque motus bonae voluntatis ex Deo
sit, quia per illum aliquid boni possumus, sine quo
nihil possumus. Ad hanc enim nos professionem
idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos
de divinae gratiae opitulatione loqueretur: Quod ergo,
ait ( Ubi supra), tempus intervenit, quo
ejus non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus,
causisque, cogitationibus, motibus, adjutor et protector
orandus est. Superbum est enim, ut quidquam
sibi humana natura praesumat; clamante Apostolo:
Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem,
sed contra principes et potestates aeris hujus, contra
spiritalia nequitiae in coelestibus [(Ephes. VI, 12)]
. Et
sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit
de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum [(Rom. VII, 24)]
; et iterum:
Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua
non fuit, sed plus illis omnibus laboravi; non ego autem,
sed gratia Dei mecum [(I Cor. XV, 10)]
.
CAPITULUM VII. Alias CAP. X. Quod gratia Dei non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur, et praestet ut lex impleatur; non sicut ait Pelagius, facile, quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri.
Illud etiam quod intra Carthaginensis synodi decreta
constitutum est, quasi proprium apostolicae
sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum
est [(Vide append. p. 272)] : Ut quicumque
dixerit gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum
Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum
valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad