PL 51, col. 209
De gratia Dei et libero arbitrio voluntatis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
adjutorium, ut non committantur, anathema sit. Et
iterum quarto capitulo: Ut quisquis dixerit, gratiam
Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adjuvare
ad non peccandum, quia per ipsum nobis revelatur
et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus
quid appetere et quid vitare debeamus; non autem per
illam nobis praestari, ut quod faciendum cognovimus,
etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit.
Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas
vero aedificat [(I Cor. VIII, 1)]
, 275 valde impium est
ut credamus, ad eam quae inflat nos habere gratiam
Christi, et ad eam quae aedificat non habere; cum sit
utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus,
et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate, scientia
non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est,
Qui docet hominem scientiam [(Psal. XCIII, 10)]
, ita etiam scriptum est: Charitas ex Deo est
[(I Joan. IV, 7)]
.
Item quinto capitulo: Ut quisquis dixerit, ideo nobis
gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum
jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam;
tamquam si gratia non daretur, non quidem
facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina
mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum
Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me
difficilius potestis facere: sed ait, Sine me nihil potestis
facere [(Joan. XV, 5)]
.
CAPITULUM VIII. Alias CAP. XI. Quod praeter statuta sedis apostolicae, omnes orationes Ecclesiae Christi gratiam resonant, qua genus humanum ab aeterna damnatione reparatur.
Praeter beatissimae et apostolicae sedis inviolabiles
sanctiones, quibus nos piissimi patres, pestiferae
novitatis elatione dejecta, et bonae voluntatis exordia,
et incrementa probabilium studiorum, et in eis usque
in finem perseverantiam ad Christi gratiam
referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotalium
sacramenta respiciamus, quae ab apostolis
tradita, in toto mundo atque in omni catholica Ecclesia
uniformiter celebrantur, ut legem credendi
lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium
praesules mandata sibimet legatione fungantur
apud divinam clementiam, humani generis agunt
causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, postulant
et precantur ut infidelibus donetur fides, ut
idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus,
ut Judaeis, ablato cordis velamine, lux veritatis appareat,
ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant,
ut schismatici spiritum redivivae charitatis
accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conferantur,
ut denique, catechumenis ad regenerationis sacramenta
perductis, coelestis misericordiae aula reseretur.
Haec autem non perfunctorie neque inaniter