PL 51, col. 245
Contra Collatorem (Prosper Aquitanus), J. P. Migne
quod in Christo et in Ecclesia disponebatur,
merito ad instructionem ejus non David eligitur,
sed filius David: ut per filium hominis significaretur
Filius Dei et hominis, et per templum dissolubile
indicaretur tabernaculum incorruptibile; ad
cujus condendam imaginem et voluntas David probata
est, et opus in eum translatum est cujus persona
magis eidem imagini congruebat. Atque ita et
ex Deo erat hoc velle David, et ex Deo erat hoc
facere Salomonem.
3.
Quod ut exemplis magis elucescat, requiramus 337
ubi fieri Deus noluerit, quod homines
facere Deo volente voluerunt. Dominus praecepit
apostolis, dicens, Euntes ite, et docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti, et docentes eos servare omnia quaecumque
mandavi vobis [(Matth. XXVIII, 19)]
. Quod cum apostoli
audirent, sine dubio non verba nuda per corporales
sonos exterioribus tantum auribus acceperunt, sed
virtute viventis verbi accensa est in cordibus
eorum inexstinguibilis flamma charitatis, qua ardentissime
vellent Evangelium Christi omnibus gentibus
praedicare. Sed cum vetiti sunt loqui verbum
in Asia, et cum tentarent ire in Bithyniam, prohibiti
sunt ab Spiritu Jesu [(Act. XVI, 6 et 7)] : numquid non
ex Deo hanc voluntatem habebant, quod etiam istorum
optabant ad fidem corda convertere, quos occulto
judicio Deus Evangelium tunc nolebat audire?
Aut quod Ecclesia quotidie pro inimicis suis orat,
id est, pro his qui necdum Deo crediderunt, numquid
non ex Spiritu Dei facit? Quis hoc dixerit, nisi
qui hoc non facit, aut qui putat fidem non esse Dei
donum? Et tamen quod pro omnibus petitur, non pro
omnibus obtinetur. Nec est iniquitas apud Deum, qui
saepe postulata non tribuit, quae postulare donavit.
[Alias CAP. XXVI.] 4. Bonam igitur voluntatem,
eam scilicet qua adhaeretur Deo, nec negandum