PL 51, col. 654

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

placet? A quo cum homo spoliaretur, non voluntate,
sed voluntatis sanitate privatus est: quia nec detrudi
ab innocentiae statu posset, nisi voluntate
peccaret. Quae ergo natura erat bona, qualitate facta
est mala; et ille animi motus, qui numquam potest
sine aliquo esse amore, hoc est, sine aliqua voluntate,
non perdidit appetitum, sed mutavit affectum;
id recipiens desiderio quod debuit refutare judicio.
Cum igitur homo ad pietatem redit, de quo ideo dictum
est, Spiritus vadens et non rediens [(Psal. LXXVII,
39)]
, quia nisi illum Deus converteret, non rediret;
cum fit novum figmentum, novaque creatura, non
alia in eo creatur substantia, sed eadem quae fuerat
labefactata reparatur: nec aliud ab eo aufertur,
nisi vitium quod natura non habuit.
CAPUT VIII. Gratiam sic reparare opus Dei, ut liberum arbitrium non auferat, sed potius per ipsummet illud sanet.

Fuit enim in Adam natura sive vitio, qui per voluntatis
inobedientiam mala multa contraxit, et in posteros
magis magisque multiplicanda transfudit. Quae
ut vincantur atque in nihilum deducantur, non efficit
nisi gratia Salvatoris, qui opus suum 854 opere suo
reparat: sicut enim dicit Joannes apostolus, In hoc
apparuit Filius Dei, ut solvat opera diaboli [(I Joan.
3, 8)]
. Et sic rumpit vincula captivi, sic vestit
nuditatem spoliati, sic sanat vulnera sauciati, ut
quod in ipso agit, etiam per ipsum geratur. Cui
utique contra hostem suum non expedit sine protectore
confligere. Cum illo enim habet certamen

a quo aliquando superatus est. Non ergo fidat de
viribus suis, quae etiam cum essent integrae, non
steterunt; sed per illum quaerat victoriam qui solus
non est victus, et omnibus vicit. Et si quaerit, non
dubitet quaerendi affectum ab illo se accepisse quem
quaerit. Nec quia Spiritu Dei agitur [(Rom. VIII, 14)] ,
ideo se putet liberum arbitrium non habere: quod
ne tunc quidem perdidit quando diabolo voluntate
se dedit, a quo judicium voluntatis depravatum est,
non ablatum. Quod ergo non interfectum est per
vulnerantem, non tollitur per medentem: vulnus
sanatur, non natura removetur. Sed quod in natura
periit, non restituitur nisi ab auctore naturae: apud
quem quod perdidit natura, non periit [(Idem Prosp.,
cap. 26 cont. Collat.)] . Aeterna est enim sapientia,

aeterna veritas, aeterna bonitas, aeterna justitia, omnium
denique virtutum lumen aeternum est, totumque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.