PL 51, col. 655
De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne
quod virtus est. Deus est. Qui si non operatur
in nobis, nullius possumus participes esse virtutis.
Sine hoc quippe bono nihil est bonum, sine hac luce
nihil est lucidum, sine hac sapientia nihil sanum, sine
hac justitia nihil rectum. Dicit enim per Isaiam Dominus, Ego sum, ego sum Deus, et non est praeter me qui salvet [(Isai. XLIII, 11)]
;
et Jeremias, Scio, inquit, Domine,
quia non est in homine via sua, nec viri est ut dirigat
iter suum [(Jer. X, 23)]
. Homo namque mortalis damnata
in Adam origine carnaliter natus, ad spiritalem novi
generis dignitatem, nisi Spiritu sancto regente non
pervenit. Sed nec ullo hanc desiderio appetit, qui
calorem ipsius desiderii non accepit a Deo, de quo
dicit Dominus, Ignem veni mittere in terram: et quid
volo nisi ut ardeat [(Luc. XII, 49)]
? Ignis autem iste,
dilectio est Dei, quam amator mundi corde captivo
non potest concipere; plenus est enim amore vanitatum,
quas etiam si potuerit ex aliqua parte vitare,
et, transcensis temporalibus ac visibilibus, ad
aeterna et invisibilia intelligendo profecerit; si a colendis
quoque simulacris recesserit, et venerari coelum
ac terram, omniaque mundi hujus elementa
destiterit; fidem tamen dilectionemque 855 Christi,
conturbatus de ejus ipsa humilitate, non capiet,
et scandalum Dominicae nativitatis ac mortis proprio
judicio non evincet. Propter sapientiam enim
mundi resistentem sapientiae Dei, ut superbia de se
praesumentium caecaretur, placuit Deo per stultitiam
praedicationis salvos facere credentes [(I Cor. I, 21)]
.
Unde qui doctrinis saecularibus tument, ridendam
magis quam adorandam crucem Christi existimant;
et quanto sublimius quisque ad humanarum diciplinarum
instituta conscendit, tanto magis praedicationis
nostrae humilia et infirma fastidit.
Nec mirum si Evangelio crucis Christi philosophia
gentilis obnititur, cui etiam Judaica eruditio reluctatur.
Nec docti igitur, nec indocti, cujuslibet
stirpis aut ordinis, humana ratione ad Deum ducuntur;
sed omnis homo qui ad Deum convertitur,
Dei primum gratia commovetur. Non enim ipse sibi
lumen est, nec cor suum radio propriae lucis accendit.
Si enim beatus Joannes, quo nemo hominum
major natus est, non erat lumen, quia non suo
splendore lucebat, sed de illo vero lumine quod illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum
[(Joan. I, 9)] ,
ut lux esset acceperat: quis ille erit
qui tot opinionum colluctationes, tot vincula consuetudinis,
tot praejudicia vetustatis, suo tantum judicio
usus abrumpat; et sola voce extrinsecus sonante
doctoris, hoc tantum de gratia habeat quod