PL 51, col. 659

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

Ecce faciam nova quae nunc
orientur, et cognoscetis
ea, et faciam in deserto viam, et in sicca terra flumina.
Benedicent me bestiae agri, sirenae et filiae struthionum
quod dederim in deserto aquam, et flumina in sicca
terra ad potandum genus meum electum, populum
meum quem mihi acquisivi, ut enarrent virtutes meas [(Isai. XLIII, 19, 20)]
;
et iterum: Per memetipsum
juro, nisi exiet de ore meo justitia, et verba mea non
avertentur, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur
omnis lingua Deo [(Isai. XLV, 23, 24)]
. Si ergo impossibile
est ista non fieri, quia nec incerta praescientia
Dei est, nec mutabile consilium, nec inefficax
voluntas, nec falsa promissio, omnes isti de
quibus haec praedicta sunt, sine cujusquam exceptione
salvantur. Dat enim leges suas in sensum

ipsorum, easque in cordibus eorum digito suo scribit;
ut agnitionem Dei, non doctrinae humanae opere,
sed magisterio summi eruditoris accipiant. Quia neque
qui plantat, neque qui rigat est aliquid; sed qui
incrementum dat Deus [(I Cor. III, 7)]
. Omnes hi a pusillo
usque ad magnum cognoscunt Deum: quia ut
venirent ad Christum, a Patre audierunt atque didicerunt;
omnes educti ab errore, 859 diriguntur
in viam vitae; omnibus, corde mutato, recta sapere
et recta velle donatur; omnibus timor, quo in mandatis
Dei erudiantur, inseritur. Fit in deserto via,
et terra arida fluminibus irrigatur: ut qui prius ad
confitendum Deum os non aperiebant, et velut muta
atque irrationabilia animalia in feritatem transierant
bestiarum [(Isai. XLIII, 19)] ; divinorum eloquiorum

fontibus mundati, benedicant et laudent Deum,
enarrantes virtutes et mirabilia misericordiae ejus,
qui elegit eos, et in filios adoptavit, ac novi Testamenti
fecit haeredes [(Gal. III, 15)] . Si autem, ut Apostolus
loquitur, hominis confirmatum testamentum
nemo spernit aut superordinat, quomodo fieri potest
ut ex ulla parte divina promissio resolvatur?
Manet prorsus et quotidie impletur quod Abrahae
Dominus sine conditione promisit, sine lege donavit.
Quia etsi quidam quibus haec praedicata sunt, non
crediderunt, incredulitas eorum fidem Dei non evacuavit.
Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax [(Rom.
III, 3)]
. Et illi quidem qui audito Evangelio credere
noluerunt, inexcusabiliores facti sunt quam si nullum

praeconium veritatis audissent: sed certum est
eos apud praescientiam Dei Abrahae filios non fuisse,
nec in illorum sorte numeratos, de quibus dictum
est: Benedicentur in semine tuo omnes tribus terrae [(Gen. XXVI, 31, 34)]
.
Credituros enim promisit qui
dixit: Et non docebit unusquisque proximum suum, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.