PL 51, col. 660

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

unusquisque fratrem suum, dicens, Cognosce Dominum:
quia omnes cognoscent me a pusillo eorum
usque ad magnum [(Jer. XXXI, 34)]
. Reconciliandos
promisit, qui dixit: Propitius ero iniquitatibus eorum,
et peccatorum eorum memor non ero [(Ibid.)]
.
Obedituros promisit qui dixit: Dabo illis viam alteram
et cor aliud, ut timeant me omnes dies [(Ibid. 35)]
.
Perseveraturos promisit qui dixit: Timorem meum
dabo in cor eorum, ne discedant a me; et visitabo eos,
ut bonos eos faciam [(Ibid., 40, 41)]
. Postremo, omnes
sine cujusquam exceptione promisit qui dixit: Per
memetipsum juro, nisi exiet de ore meo justitia, et
verba mea non avertentur, quia mihi flectetur omne
genu, et confitebitur omnis lingua Deo [(Isai. XLV, 23
seq.)]
. Hic si dicamus non fieri quod Deus juravit esse

faciendum, falsitatem Deo (quod absit), et mendacium
ascribimus veritati. Si autem, ut pietas fidesque
persuadent, Dei verba non excidunt, et fit
omnino quod statuit, quomodo nobis veracis promissionis
firmitas apparebit, cum multa adhuc hominum
millia daemoniis serviant, et idolis genu flectant?
Nisi hujusmodi denuntiationes Dei secundum
illam incommutabilem scientiam editas noverimus,
in qua apud illum jam universitas humana discreta
est, et sive de bonis, sive de malis 860 loquatur,
ita unius partis meminit, quasi neminem hominum
praetermittat. Nam cum dicit Apostolus: Vetera transierunt,
ecce facta sunt omnia nova [(II Cor. V, 27)]
;
numquid non omnes homines videtur dixisse renovatos?
Aut cum dicit: Quia in ipso complacuit omnem

plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliari omnia
in ipso [(Coloss. II, 19)]
; numquid non ita loquitur,
quasi neminem velit exsortem hujus reconciliationis
intelligi? Aut cum ait: Novissimis istis diebus locutus
est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum [(Heb. I, 2)]
;
numquid aliud sonat forma sententiae,
quam omnes homines in Christi haereditate a Patre
esse transcriptos, secundum prophetiam David, dicentis: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam, et possessionem tuam terminos terrae
[(Psal. II,
8)]
? Dicente autem Domino: Si exaltatus fuero a
terra, omnia traham ad me [(Joan. XII, 32)]
; nonne
universorum videtur promissa conversio? Aut cum
de Ecclesia prophetatur et dicitur: Omnis vallis replebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt

prava in directa, et aspera in vias planas [(Isa. XL, 4)]
;
numquid ullus hominum videtur omissus, qui non significatus
sit Christo esse subdendus? Quid cum dicitur: Et veniet omnis caro in conspectu meo, ut adorent
in Jerusalem, dicit Dominus
[(Isa. LXVI, 18)]
? aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.