PL 51, col. 661

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

illud: Et erit in diebus illis, effundam de Spiritu meo
super omnem carnem [(Joel. II, 28)]
? aut illud: Allevat
Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos [(Ps. CXLIV, 14)]
:
numquid non ita pronuntiatum est,
quasi ab hoc Dei munere nemo discretus sit?
Habet ergo populus Dei plenitudinem suam: et
quamvis magna pars hominum salvantis gratiam aut
repellat aut negligat, in electis tamen et praescitis,
atque ab omnium generaliter discretis specialis quaedam
censetur universitas, ut de toto mundo totus
mundus liberatus, et de omnibus hominibus omnes
homines videantur assumpti. Sicut etiam cum de
impiis sermo est, ita locutionem suam divinus stylus
ordinat, ut ea quae de quadam parte dicuntur, ad
omnes homines pertinere videantur: veluti est illud

quod ait Joannes Baptista: Qui de coelo venit, super
omnes est: quod vidit et audivit testificatur, et testimonium
ejus nemo accipit [(Joan. III, 32)]
. Aut illud Apostoli: Omnes quae sua quaerunt, non quae Jesu Christi [(Philipp. II, 21)]
.
Aut illud quod psalmus Davidicus
canit: Dominus de coelo prospexit super filios nominum,
ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Omnes
declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat
bonum, non est usque ad unum [(Psal. XIII, 3 seq.)]
.
His igitur et aliis documentis, quae possunt ab inquirentibus
numerosiora proferri, non dubie demonstratur, 861
interdum et pro parte terrae omnem
terram, et pro parte mundi totum mundum, et pro
parte hominum omnes homines nominari. Quorum
tamen discretionem plerumque Scriptura cito aperit,

ut sensus legentis ab universitatis appellatione,
ad partem quae intelligenda est transferatur. Sicut
est illud Apostoli dicentis: Praedicamus Jesum Christum
crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus
autem stultitiam, ipsis vero vocatis Judaeis atque Graecis
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [(I Cor. I, 23)]
.
Numquid ipsis est Christus virtus quibus scandalum,
aut ipsis sapientia quibus stultitia? Sed quoniam quidam
ex ipsis justificabantur fide, quidam autem sua
impietate obdurabantur; unum credentium et non credentium
genus, sub vocatorum appellatione discrevit;
ut quos a fide significabat alienos, eos, quamvis audissent
Evangelium, ostenderet vocationis extraneos.
CAPUT X. Quod Scriptura de electis et reprobis ejusdem populi loquitur, tamquam de iisdem.

Hac regula per Isaiam promittit sermo divinus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.