PL 51, col. 662

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

dicens: Ducam caecos in viam quam non noverunt, et
semitas quas nesciunt calcabunt. Et faciam illis tenebras
in lucem, et prava in directum. Haec verba faciam,
et non derelinquam eos [(Isa. XLII, 26)]
. Sed quod sequitur, Ipsi autem conversi sunt retro,
ad partem
quamdam generis ipsorum referendum est, non ad
eos de quibus ait, non derelinquam eos. Iterum dicit
Dominus ad Jacob, Noli metuere, quia tecum sum.
Ab Oriente adducam semen tuum, et ab occasu colligam
te. Dicam Aquiloni, Adduc, et Africo, Noli vetare;
adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a
summo terrae, omnes in quibus vocatum est nomen
meum. In gloriam enim meam paravi illum, et finxi
et feci illum [(Isai. XLIII, 6, 7)]
. Quod autem sequitur, Et produxi plebem caecam, et oculi eorum sunt caeci,

et surdas aures habent;
non potest eis ulla ratione
congruere, quos in gloriam suam parasse se dicit.
In his quippe omnibus verbis, quae de uno hominum
genere dicuntur, aliis personis priora, aliis posteriora
conveniunt. Apud Apostolum quoque quod in
parte populi agitur, sub totius populi nuncupatione
narratur, et in reliquiis plenitudo censetur. Cum
enim 862 de Judaeorum obcaecatione dissereret, et
quosdam ex ipsis gratia salvos fieri demonstraret: Dico ergo,
inquit, Numquid repulit Deus populum
suum? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine
Abraham, de tribu Benjamin: non repulit Deus plebem
suam quam praescivit [(Rom. XI, 1, 2)]
.
Plebs ergo praescita, plebs non repulsa, hi sunt
qui in Christo justificati sunt. Et quod de omni

Israele dici videtur, in his tantum quos sibi gratiae
electio reliquos fecit, ostenditur, sicut sequentia
apostolici sermonis enarrant. Adjungit enim et dicit: An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum
interpellat Deum adversus Israel? Domine,
prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et
ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed
quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem
millia virorum, qui non curvaverunt
genu Baal. Sic
ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem
gratiae factae sunt. Si autem gratia, jam non
ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia [(Ibid.,
2 et seq.)]
. Non ergo omnis Israel reprobatus, nec omnis
electus est; sed partem caecitas voluntaria avertit,
partem sibi illuminatio gratuita reservavit: et

tamen ita de eis sermo habetur, ut in his qui pereunt,
et in his qui salvi fiunt, nulla totius generis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.