PL 51, col. 666
De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne
Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis prior
dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per
ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen
[(Rom. XI, 33 et seq.)]
. Praemissa enim docentis
assertio locum dabat multimodae quaestioni, ut variatae
per tot populos ac tempora gratiae Dei causa
quaereretur. Cur scilicet anterioribus saeculis dimissae
essent omnes gentes ingredi vias suas [(Actor.
XIV, 15)] , uno tantum Israele, qui divinis eloquiis
erudiretur, excepto, et ad cognitionem veritatis
electo; cujus infidelitas locum tandem salvandis
gentibus fecerit: 866 tamquam si unus populus in
fide sui generis permaneret, misericordia Dei caeteris
se nationibus praestare non posset? Cur denique
ipsi quorum diminutio salus gentium est, ab
obcaecatione sua non liberentur priusquam ingrediatur
gentium plenitudo [(Rom. XI, 12)] : quasi illuminari
cum omnibus nequeant qui omnes, acta
omnium gentium adoptione, salvandi sunt? Aut quomodo
omnis Israel sublata obcaecatione salvandus
sit, cujus innumerabilis multitudo in sua infidelitate
deficiens, ad tempora salvandis promissa non pervenit?
Vel quomodo ipsarum gentium, quarum prius
non est facta vocatio, dicatur nunc ingredi plenitudo:
cum tot promiscuae aetatis et conditionis hominum
millia in omnibus nationibus quae sunt sub coelo,
sine Christi justificatione moriantur? Sed horum
mysteriorum judiciorumque causas pius et doctus
magister maluit ad altitudinem divitiarum sapientiae
Dei scientiaeque suspendere, quam justissimae veritatis
et misericordissimae bonitatis subtractum ab humana
cognitione secretum temeraria inquisitione
discutere; nihil omittens de his quae non oportet
ignorari, nihil contrectans de his quae non licet
sciri.
CAPUT XIV. Multa esse in dispensatione operum divinorum, quorum causis latentibus, soli monstrantur effectus.
1.
Multa enim sunt in dispensatione divinorum
operum, quorum causis latentibus, soli monstrantur
effectus, ut cum pateat quod geritur, non pateat cur
geratur; negotio in medium deducto, et in occultum
ratione subducta: ut in eadem re et de inscrutabilibus
praesumptio comprimatur, et de manifestis falsitas
refutetur. Neque enim si nescio cur ille Graecus
creatur, hic barbarus, iste in divitiis, ille in egestate
nascatur; hunc valida proceri corporis pulchritudo
sublimet, illum debilium membrorum
exilitas contracta deformet; iste a catholicis editus,