PL 51, col. 667

De vocatione omnium gentium (Auctor incertus (Prosper Aquitanus)), J. P. Migne

in veritatis cunabulis nutriatur, ille haereticorum:
progenies, cum ipso lacte matris hauriat virus erroris;
si denique mille alias differentias in habitu
corporum, in qualitatibus animorum, in conditione
temporum, in more regionum, dijudicare non possum;
ideo quod omnium horum Deus sit conditor
atque ordinator ignoro. Qui utique singulorum hominum
ita et corpora creavit et spiritus, ut praeter
illam secuturam ex uniuscujusque 867 studio voluntariam
diversitatem, ipsa conditionis exordia
dissimillima numerositate variaret. Turbarent autem
nos, et in diversum distraherent multae vaniloquorum
opiniones, qui de incognoscibilibus definire
inconvenientia praesumpserunt, et has originales
inaequalitates fatis (quae nulla sunt) et sideribus deputarunt;

nisi certissima notitia teneremus, Deum
Creatorem de elementis originalibus, prout vult,
vas unumquodque formare, et unam naturam animarum
et unam naturam corporum, placitis sibi
temperare mensuris. Quae utique opera Dei humanae
intelligentiae non subtraherentur, si innotescere debuissent;
et manifestaretur cur ita quidque fieret,
nisi, quod ita fieret, scire sufficeret.
Dicit Dominus ad Moysen: Quis dedit os homini,
et quis fecit mutum et non audientem, videntem et caecum?
Nonne ego Dominus Deus [(Exod. IV, 21)]
? Et
per Isaiam; Nonne ego fecundum et sterilem feci?
dicit Dominus [(Isai. LXVI, 9)]
. In libro Ecclesiastico
legitur, Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas
a Deo sunt [(Eccli. XI, 14)]
. Et Job dicit:
Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant
Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum [(Job. XII, 6)]
.
Et idem de omnium rerum humanarum
profectu et defectu disputans, omnesque mutationes
ad judicia Dei referens: Apud ipsum est, inquit, sapientia
et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam.
Si destruxerit, nemo est qui aedificet; si incluserit
hominem, nullus est qui aperiat. Si continuerit
aquas, omnia siccabuntur; si emiserit eas, subvertent
terram. Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse
novit et decipientem, et eum qui decipitur, adducit consiliarios
in stultum finem, et judices in stuporem: balteum
regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.
Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat,
commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens,

effundens despectionem super principes, et eos
qui oppressi fuerant relevans. Qui revelat profunda

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.