PL 51, col. 95

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Ortu primorum, qui libertate male usi
Peccarunt, forma nocui, non semine proli.
Posse autem insontes omnes virtutis in arce
Vitam agere, et menti ingenitum servare decorem:
Arbitrio quoniam subsistat recta volentis.
Naturalis honos, Lexque insita cordibus intus
Hoc moneat, quod scripta foris: cui gratia Christi
Addita perfugium lapsis generaliter in se
Condiderit, sacro si vellent fonte novari:
Ut sponte attractum venia solvente reatum,
Sponte sua in vires proprias natura rediret;
Quoque per errores esset spoliata vigore,
Hunc servare semel posset purgata receptum.
Tam dives vero hoc donum baptismatis esse,
Et tam multa homini conferri foedere in isto,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.