PL 51, col. 96

Carmen de ingratis (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

Ut parvis etiam, vitioque carentibus omni
Congruat, ut qui sunt geniti bene, sint meliores,
Naturaeque bonum adjecto illustretur honore.
119 Nullum autem ex cunctis exsortem muneris hujus,
Judicio genitum esse Dei; sed quemque mereri
Libertate sua, ut capiat promissa vocantis,
Quae sint aversis indebita, debita rectis.
TALIA cum demens late diffunderet error,
Commentisque rudes traheret lethalibus aures,
Affuit; exhortante Deo, provisa per orbem
Sanctorum pia cura Patrum, non dispare motu
Conficiens diros jaculis coelestibus hostes.
Iisdem namque simul decretis Spiritus unus
Intonuit. Pestem subeuntem prima recidit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.