PL 52, col. 567

Sermones (Petrus Chrysologus), J. P. Migne

plus accenderetur, Dei dona erant. Fratres mei, nemo
arroget potentiae suae quod non dat nisi Deus.
Merito Apostolus alloquens martyres, ut in Epistola
ejus hodie cum legeretur, audistis: Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum,
sed etiam ut patiamini pro eo
[(Phil. I)]
. Ergo martyrum
merita velut Dei dona laudemus, amemus, oremus,
subinferamus voluntatem nostram. Voluntas
enim sequitur, non praevenit. Sed tamen non deest
charitas, si non desit voluntas; ipsa enim ardens
voluntas vocatur charitas. Quis est qui timeat volens?
quis est qui amet nolens? ferveat oratio, et festum
martyris celebretur: sed ut non sit inanis qui celebrat,
imitetur.
SERMO CXXXVI. In Adelphum episcopum.
Habet hoc Adelphi antistitis sanctus animus, et
plena pietate dignatio, ut dives pauperis intret hospitium,
pauperis se ponat ad mensam, et humilibus
se faciat esse communem, quem divitiae, potestas,
honor fecit et reddidit singularem. Inter maximas
enim virtutes numeranda est ista voluntas, quae contempto
obsequii sui fastu, despecta magnificae domus
reverentia, calcato etiam suae fastigio potestatis, et
abjecta opum suarum interna conscientia, unde tumor
maximus humanis semper dominatur in mentibus,
ad vilissimas inopis se inclinavit angustias, ut
suo pauperem contubernio sublimaret. Beatus plane
iste animus, et ab omni morbo arrogantiae remotus,
qui ad hoc pauperis diversorium prius intravit ut

ante humanitatis debitor quam largitor existeret.
Imitari Deum evidenter iste gestivit, qui ante humana
in corpore suscepit obsequia, quam beneficia
homini divina concederet. Quod pontificem Dei summi
praesentem Adelphum fecisse conspicimus: qui
cum sit verbo dives, scientia copiosus, magnus ingenio,
loco primus, egeni sensus et mediocris eloquii
nostri audientiam concupivit, illius prophetae instar
qui illius viduae victum esurivit extremum, et parvulorum
ejus sua fame vexavit angustias, novum differens
sua petitione ministerium, ut petendo tribueret,
esuriendo saturaret, et exhauriendo deficientibus
horreum divina largitate cumularet [(III Reg. XVII)] .

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.