PL 52, col. 566

Sermones (Petrus Chrysologus), J. P. Migne

sequeris. Tunc ille ebibita prophetia, jam corde paratissimus,
ex spiritu ebrius, certum speravit futurum
quod praedixerat ille qui noverat. Deinde apprehensus,
est adductus: et quoniam erat archidiaconus,
apud illum esse utique credebantur opes
Ecclesiae, quas desiderabat persecutor, non tam avarus
quam furiosus. Oderat quem occidebat: sed amabat
apud eum quod ille contemnebat. Erat autem
sanctus Laurentius pauper opibus, dives moribus:
non se negavit Ecclesiae habere divitias, sed ut eas
ostenderet, tridui dilationem petiit, deinde mandavit
congregari agmina pauperum. Tunc deinde ipso
die coronae suae praesentatus examini, tamquam demonstraturus
quod ille quaerebat, demonstravit quod
habebat. Tunc ait persecutor: Ubi sunt Ecclesiae facultates?
At ille manum extendens in pauperes: Hae

sunt, inquit, Ecclesiae facultates. Verum dixit, sed
amarum. Quid autem mirum, si veritas auxit odium?
Irrisum se dolens crudelis tyrannus et avarus inimicus,
qui forte mitiorem poenam cogitaverat, ferro
interficere venerabilem juvenem, parari flammas
praecepit; plus ardebat quam urebat; urebat in
carne, ardebat in corde. Supplicium ejus tanto erat
gravius, quanto interius. Tunc oblata est torrenda,
et ut verius dicam, assanda martyrio nobilis illa
Laurentii craticula: astrictus est ferro, sed ille craticulam
supplicii, lectum quietis putabat: supplicium
dixi, secundum animum punientis, non secundum
conscientiam patientis. Nullum est enim supplicium
damnati, ubi non est poena peccati. Itaque beatissimus
martyr ostendens quam quiete jaceret in illo

ignito ferro, ait circumstantibus: Jam me versate,
et si una pars cocta est, vorate. Miramur patientiam,
donum Dei miremur. Ibi fides non solum non
arsit, sed et consolabatur ardentem. Quare fides
consolabatur ardentem? Quia fidelem tenebat promittentem.
Ut fides non deficeret, ut spes non averteretur,
ut charitas inter poenas igneas corporales

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.