PL 52, col. 565

Sermones (Petrus Chrysologus), J. P. Migne

sacrata gestavit [(Exod. XXV)] ; et ut illa verbo,
ita haec doceret exemplo. Jam tunc eos, fratres, martyres
genuit, quando eos partus sui septenario numero
consecravit et mystico. Huc, huc sanctus Paulus
veniat, qui adhuc parturit donec Christus formetur
in homine [(Galat. IV)] . Ecce mulier iterum atque
iterum parturit, donec in virtutem mutetur infirmitas,
caro transcendat in spiritum, terra transferatur
in coelum. Ardebat, anhelabat, ut eos uno die sacros
martyres pareret, quos vix parvulos per annorum
curricula generabat. Ecce mulier, ecce mater, quam
vita filiorum fecit anxiam, mors securam. Beata, cui
in futura gloria tot astant candelabra, quot germina;
beata, quae tot praemisit ad regnum; beatior, quae
suum in saeculo nil amisit. Discurrebat laetior inter
confossa cadavera quam inter cunabula chara

filiorum, quia internis oculis tot cernebat bravia
quot vulnera; quot tormenta, tot praemia; quot victimas,
tot coronas. Et quid plura, fratres? Non est,
non est vera mater, quae nescit filios sic amare.
SERMO CXXXV. In D. Laurentium.
Hodiernus dies baptismi martyris Laurentii corona
illustratur, cujus egregii martyris merita nulla
pars Romani orbis ignorat. Passus est in ipso capite
gentium, id est, in ipsa urbe Romana. Ibi enim
diaconus ministravit, et in ipso juventutis suae flore
decorem juventutis suae sanguine purpuravit. Passio
ejus insignis est, multumque mirabilis: hanc breviter,
Domino adjuvante, narrabo. Illo tunc archidiacono

beatus Sixtus erat episcopus, cujus triumphus
martyrii ante triduum fuit. Cum ergo sanctus
Laurentius episcopum suum Sixtum pergentem ad
martyrium sequeretur, fide fultus, tristis affectu, non
quia ille patiebatur, sed quia ab illo ipse deserebatur,
respexit venerabilis senex venerabilem juvenem,
et ait illi: Noli esse tristis, fili, post triduum me

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.